PL 158, col. 58

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

[ al. omit.] cum aut ex languore, aut ex nimia
sanguinis munitione fuerit exanimatus, ad se redeunti.
Ad quem pater: Quid est, fili? Quomodo es?
Cui ille haec verba respondit: Ille antiquus serpens
ter insurrexit in me, et ter cecidit in semetipsum, et
ursarius Domini Dei liberavit me. Quo dicto Anselmus
oculos a somno levavit, et Osbernus non comparuit.
En obedientiam mortuus vivo exhibebat,
quam vivens viventi exhibere solitus erat [ al., solebat].
15.
Quod si quispiam audire voluerit qualiter haec
obedientis verba defuncti, ipse Anselmus fuerit interpretatus,
brevi accommodet aures. Ter, inquit,
antiquus serpens insurrexit in eum, quia de peccatis
quae post baptismum priusquam a parentibus ad

servitium Dei in monasterium offerretur [ al. omit.],
commiserat, illum diabolus accusavit; de peccatis
etiam quae post oblationem parentum ante suam professionem
fecerat, illum accusavit; de peccatis nihilominus,
quae post professionem ante obitum suum
egerat, illum accusavit. Sed ter cecidit in semetipsum,
quia peccata quae in saeculo constitutus admiserat,
per fidem parentum, quando eum Deo obtuderunt,
deleta invenit. Et peccata, quae postmodum
in monasterio degens ante suam professionem fecerat,
in ipsa professione deleta invenit. Peccata etiam
quae post professionem ante obitum suum egerat,
per veram confessionem, et poenitentiam deleta atque
dimissa in ipso ejus obitu confusus invenit:
sicque malignus [ al., malignas] versutias suas quibus

eum ad peccandum illexerat, justo Dei judicio
in se ad cumulum suae damnationis retorqueri ingemuit.
Et ursarius Domini Dei liberavit eum: ursarii
Dei, boni angeli sunt. Sicut enim ursarii ursos,
ita angeli malignos daemones a sua saevitia
coercent et opprimunt, ne nobis noceant [ al., tantum
noceant], quantum volunt.
16.
Post haec Anselmus ut sanctae dilectionis munus
quod vivo impenderat, mortuo non negaret, per
integrum annum missam pro anima ejus omni die
celebravit. Quod si aliquando a celebratione ipsius
sacramenti impediebatur, eos qui missas familiares
debebant, suam pro anima fratris missam dicere faciebat;
et ipse missas eorum, dum opportunum erat,

ante missam sui defuncti alia missa persolvebat.
Itaque per singulos dies totius anni aut ipse pro illo
missam celebravit, aut ab alio celebratam alia missa
mutuatus [ al., mutatus] est. Super haec missis circumquaque
epistolis pro anima sui Osberni orationes
fieri petiit, et obtinuit. Haec fratres videntes et
socordiam sui cordis redarguentes, se miseros ac
infelices, Osbernum beatum praedicant ac felicem,
qui talem amorem, talem meruit invenisse subventionem.
Ex hoc ergo singuli quique [ al., quippe]
corpore, et animo se subdunt Anselmo, cupientes in
amicitiam ejus haereditario jure succedere Osberno.
At ille in conversione ipsorum Deo gratias agens,
omnibus omnia factus est, ut omnes salvos faceret [(I Cor. IX, 22)] .

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.