PL 158, col. 59
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
17.
Verumtamen adolescentibus atque juvenibus
praecipua cura [ al., praecipuam curam] intendebat, et
inquirentibus de hoc rationem, sub exemplo reddebat.
Comparabat cerae juvenis aetatem, quae ad informandum
sigillum apte est temperata. Nam si cera,
inquit, nimis dura vel mollis fuerit, sigillo impressa
[ al., impresso] ejus figuram in se nequaquam ad
plenum recipit. Si vero ex utrisque, duritia scilicet
atque mollitie, discrete habens sigillo imprimitur,
tunc forma sigilli omnino perspicua et integra redditur.
Sic est in aetatibus hominum. Videas hominem
in vanitate hujus saeculi ab infantia usque ad
profundam senectutem conversatum, sola terrena sapientem,
et in his penitus obduratum. Cum hoc age
de spiritualibus, huic de subtilitate contemplationis
divinae loquere, hunc secreta coelestia doce rimari,
et perspicies eum nec quid velis quidem posse videre.
Nec mirum indurata cera est, in istis aetatem
non trivit [ al., nutrivit], aliena ab istis sequi didicit.
Econtrario consideres puerum aetate ac scientia tenerum,
nec bonum nec malum discernere valentem,
nec te quidem intelligere de hujusmodi disserentem:
Nimirum mollis cera est et quasi liquens, nec imaginem
sigilli quoquo modo recipiens. Medius horum
adolescens et juvenis est, ex teneritudine atque duritia
congrue temperatus. Si hunc instruxeris, ad
quae voles informare valebis. Quod ipse animadvertens
juvenibus majori sollicitudine invigilo, procurans
cuncta in eis vitiorum germina exstirpare, ut
in sanctarum exercitiis virtutum postea competenter
edocti, spiritalis in se transforment imaginem
viri.
18.
Sed cum inter haec eum diversa diversorum
negotia fatigarent, et nonnunquam illius mentem a
sua quiete turbarent, consilium super his a supra
dicto venerandae memoriae archiepiscopo Rothomagensi
Maurillo postulaturus Rothomagum venit. Cumque
sui adventus causam pontifici exponeret, ac
inter verba pro amissa status sui tranquillitate vehementissime
fleret, ab onere praelationis quod sibi
fatebatur importabile, ut relevari mereretur, magno
opere coepit rogare. At ille sicuti vir magnae sanctitatis:
Noli, inquit, mi fili charissime, quod quaeris
quaerere, nec te a subvectione [ al., te subjectione]
aliorum tui solius curam gerens velis retrahere.
Vere etenim dico tibi me de multis audisse, multosque
vidisse, qui quoniam causa suae quietis proximorum
utilitati per pastoralem curam invigilare
noluerunt, per desidiam ambulantes semper de malo
in pejus profecerunt. Quapropter ne tibi (quod absit)
hoc idem contingat, per sanctam obedientiam praecipio
quatenus praelationem quam nunc habes retineas,
nec eam [ al., jam] nisi tuo jubente abbate
quomodolibet deseras; et si quando fueris ad majorem
vocatus, eam suscipere nullatenus abnuas. Scio
enim quod in hac quam tenes non diu manebis, verum
ad altiorem praelationis gradum non post multum
proveheris. Quibus auditis, vae, inquit, misero
mihi. In eo quod porto deficio; et si gravius imponitur