PL 158, col. 69
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
quin et mare transiit Angliamque replevit. Exciti
sunt quaque gentium multi nobiles, prudentes clerici,
strenui milites atque ad eum confluxere, seque et sua
in ipsum monasterium servitio Dei tradidere. Crescit
coenobium illud intus et extra, intus in sancta religione,
extra in multimoda possessione.
33.
Cum vero abbas Herluinus, cujus supra meminimus,
jam decrepitus monasterii causis intendere
et opem ferre non valeret, quidquid agi oportebat
sub Anselmi, utpote prioris, dispositione fiebat.
Exigentibus igitur multiplicibus causis, eum foras
monasterium ire saepe necesse fuit. Cui dum nonnunquam
equi et alia quae sunt equitaturis necessaria
deessent, praecepit abbas ei omnia quae opus
erant parari, et illi soli sicut propria ministrari. At
ille ad nomen proprietatis inhorruit, et reversus de
itinere quaeque sibi specialiter fuerant praeparata, in
viam ituris communiter exponi jussit, nec propter
secuturam quam forsan erat passurus penuriam,
unquam se retraxerit, quin ex sua copia caeterorum
suppleret inopiam. Nec mirandum cum jam mundo
illuserat [ al., illuxerat] eum se fratribus talem
exhibuisse, cum sicut ipsemet referre solitus erat
etiam quando adhuc in saeculari vita degebat, eo
circa alios amore fervebat, ut quemcunque sui
ordinis minus se habentem videret, ejus inopiam de
abundantia sua libens pro posse suppleret. Jam tunc
enim ratio illum docebat omnes divitias mundi pro
communi hominum utilitate ab uno omnium Patre
creatas et secundum naturalem legem nihil rerum
magis ad hunc quam ad istum pertinere. Taceo quod
illi saepe plura auri et argenti pondera a nonnullis
sunt oblata, quatenus ea in suos suorumque usus
susciperet, servaret, dispenderet: quae ipse nulla
patiebatur ratione suscipere, nisi forte communi
fratrum utilitati profutura abbati praesentarentur.
Sed cum is qui sua offerebat, econtra diceret se nullam
tunc voluntatem habere ut abbati vel monachis
aliquid daret, nisi ei soli, referebat ille se talium
opus non habere, nec aliter a quoquam velle quidquam
accipere.
34.
Illud autem breviter dico quod inter hujuscemodi
studia die quadam, dum ad lectum suum in dormitorio
diverteret, annulum aureum in eo insperatus
invenit, et admodum miratus est. Reputans ergo
apud se, ne forte aliquis eorum, qui res monasterii
procurabant, quovis eventu eumdem annulum ibi
reliquerit, levavit eum et singulis ostendit. Mirantur
illi, et se rei conscios omnino negant. Ostenditur
aliis atque aliis, sed hucusque nullus fuit, qui
recognoverit unde vel a quo illuc delatus sit. Et tunc
quidem annulus in opus Ecclesiae expensus est, et
res ita remansit. Postmodum vero cum ipsi Anselmus
ad pontificatum sumptus est, fuerunt qui hoc
ipsum per annulum illum jam tunc quodam praesagio
praesignatum fuisse assererent. Nos autem quae gesta
sunt, simplici tantum stylo digerimus.
35.
Invitabatur praeterea a diversis abbatiis, quatenus