PL 158, col. 70
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
ibi et publice in capitulo fratribus, et secum
privatim loqui volentibus, verba vitae ministraret.
Namque solemne exstiterat omnibus, ut quidquid
ab ore illius foret auditum, sic haberetur quasi plane
divinum responsum. Unde requirendi consilii gratia,
ex diversis ad eum locis festinabatur. Quae res invidia
gravi diabolum vulneravit [ al., vulnerabat].
Nonnullos ergo quos ab ea intentione secreta fraude
non poterat, manifesta increpatione avertere machinabatur.
Exempli causa, miles quidam erat, Cadulus
nomine. Hic quadam vice vigiliis et orationibus Deo
intentus audivit diabolum sub voce scutarii sui extra
ecclesiam in qua erat vociferantem, et turbato murmure
equos et omnia sua fracto hospitio a latronibus
jam tunc direpta esse, atque abducta conquerentem,
nec aliquid eorum ulterius recuperandum, ni citius
accurreret. Ad quae cum ille nequaquam moveretur,
majus videlicet damnum deputans orationi cedere,
quam sua perdere; dolens diabolus se despectum, in
speciem ursi demutatus est, et ecclesiae per tectum
dilapsus, ante ipsum praeceps corruit, ut horrore
saltem et fragore sui casus virum a coepto proturbaret
[ al., perturbaret]. Sed miles immobilis permanet,
et monstrum securus irridet. Post quae statum
vitae suae proposito sanctiori fundare desiderans
Anselmum adiit, consilium ejus super hoc addiscere
cupiens. Verum dum ad ipsum vadens iter
acceleraret, ecce malignus hostis humanam vocem
ex adverso edens, in haec verba prorupit: Cadule,
Cadule, quo tendis? Igitur cum ille ad vocem hanc
subsisteret, scire volens qui esset qui talia diceret,
repetivit daemon, et ait: Quo tendis, Cadule? Quid
te tantopere priorem illum hypocritam cogit adire?
Opinio siquidem ejus omnino alia est a conversatione
vitae illius. Quapropter suadeo, consulto ut celerius
redeas, ne seductus ab eo stultitia, qua modo,
traheris, illaque eris. Hypocrisis namque sua jam
multos decepit, et spe vana delibutos suis vacuos et
immunes effecit. Haec ille audiens, et daemonem esse
qui loquebatur recognoscens, signo se crucis munivit,
et spreto hoste, quo proposuerat ire, perrexit.
Quid plura? Audito Anselmo, abnegato seipso et saeculo
religiosae vitae se tradidit, et apud Majus-Monasterium
monachus factus est. Hunc etenim usum
Anselmus habebat, ut nunquam alicujus commodi
causa suaderet alicui saeculo renuntiare volenti,
quatenus in suo monasterio potius quam in alieno id
faceret. Quod nimirum eo intuitu, ea consideratione
faciebat, ne ullus postmodum loco quem ex propria
deliberatione non intraverat, aliqua ut fit pulsatus
molestia detraheret, et scandali sui ac impatientiae
murmur persuasioni illius imputaret, itaque se aliis
et alios sibi ad multa divisus graves efficeret.
CAPUT V.
Abbatis electi benignitas erga hospites et domesticos.
Iter in Angliam. Colloquium cum B. Lanfranco de
cultu S. Elphegi.
36.
Defuncto, saepe superius nominato, abbate