PL 158, col. 730

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

et cum magna mansuetudine exspectat, non sis
pigra et tarda ad curanda vulnera tua, ad corrigenda
peccata tua, ad reconciliandum tibi Creatorem
tuum quem offendisti, ad pacificandos tibi
omnes sanctos ejus, quos in offendendo suum Creatorem
et tuum, suum Dominum et tuum, tibi adversarios
fecisti. Si recta et munda, sicuti te Creator
tuus rectam et mundam creavit, semper stares,
ejusque voluntati, sicuti bene posses, si voluisses,
indeficiens adhaesisses, nunc laeta et felix, laetam
et felicem vitam praesentem transcurreres; qua
transcursa et finita, laeta et felix cum illius adjutorio
qui te creavit, vitam et felicitatem, quae finem
non habet, possideres. Nunc vero quia voluntatem
Creatoris tui, infelix et misera, postposuisti;

et carnalibus tuis voluptatibus infeliciter et misere
adhaesisti, si studiose et cum magna diligentia
non te palpans, nec tibi parcens, quantis malis et
iniquitatibus involuta sis inspicis, inspiciens et
poenitens ad satisfactionem et emendationem redire
disponis, hoc prius projice ab interioribus tuis,
scilicet voluntatem peccandi, et ea amplectere
et fac quae Creatori tuo per omnia placere intelligis.
Sed fortassis apud temetipsam dicis inspiciens
enormitatem scelerum tuorum, et desperans de
indulgentia et remissione, propter assiduas foeditates
iniquitatum tuarum: Quomodo me emendare
jam amplius valeo, quae fere in omni vita mea contra
Dei voluntatem facio, omni malitiae, omnibusque
malis desideriis et malis operibus semper intenta

existo, et quasi lapis, quem nec ferrum incidere,
nec ignis emollire potest, sic indurata in
peccatis jaceo? Dum itaque justitiam Creatoris mei
diligentius inspicio, et mala opera quae semper
operata sum, non minori diligentia intueor, cum
ipse inicuique redditurus sit secundum opera sua,
tormenta et poenas, quas mala opera merentur, me
recipere scio. Verum est quod asseris, quia Deus
judex justus, diligens aequitatem, malis operibus et
peccatis tormenta irrogat; sed tamen secundum
eamdem justitiam, qua perseverantes in malitia punit,
resipiscentes a malis, bonaque opera facientes,
aeterna mercede remunerat. Propter hoc superius
te admonui, ut diligentius omnia interiora tua,
et ea quae coram agis, inspicias, et ad quem

finem quaeque perventura sint, non minori diligentia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.