PL 158, col. 731
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
videas. Et credo quia si hoc assidue facis,
horumque recordationibus quasi ferreis malleis duritiam
pectoris tui assidue contundis, nisi insana sis,
ea facies, unde felicitatem et gaudia recipias; ea
vero dimittes, unde tormenta et tristitiam merebaris.
Propter hoc, iterum atque iterum admoneo ut
sine intermissione recorderis quam dulcis et quam
bonus sit erga te Creator tuus, quanta bonitas ejus
fuerit, quod te cum non esses creavit; et quod te
non pecus aut creaturam insensibilem, sed eam
creaturam fecit, quae eum posses intelligere et
amare, et cum eo suam aeternitatem aeterna et felix
possidere, et quod in tantum te dilexit ut, cum
te multa contra suam voluntatem acturam sciret,
noluit te non facere, sed te voluit facere, et esse;
et quod te cum tanta mansuetudine, ut pius ac
misericors adhuc patitur, exspectans tuam emendationem.
Exspectat vero Creator tuus, exspectat,
sicut dixi, tuam correctionem, quia cui placuit te,
cum non esses, facere, nullo modo aliquando te
cupit perdere; sed ad suam piissimam misericordiam
redire, et tibi per veram poenitentiam purgatae
et emendatae, aeternae vitae felicitatem, quam per
peccatum amiseras, reddere.
Cogita ergo, et recogita tantam erga te tui Creatoris
benignitatem, et erige te, sicut rectum est, et
omnes sensus tuos ad ejus ineffabilem dilectionem.
Amor enim illius nullam patitur vitiorum foeditatem,
nullam consentit secum esse carnalium desideriorum
voluptatem. Ubi amor ejus conversatur,
ibi est summa pax, summa tranquillitas, et magna
facilitas omnia illa faciendi et cogitandi, quibus
acquiratur aeterna felicitas. In omnibus actionibus
et in omnibus cogitationibus tuis scias pro certo
duos esse praesentes, unum amicum, et alterum
inimicum tuum. Amicus tuus est Creator tuus, qui
de tuis bonis operibus gaudet; inimicus autem tuus
diabolus, qui de eisdem tuis bonis operibus luget.
Econtrario diabolus tibi semper insidians, laetatur
si te viderit mala opera facere, vanisque cogitationibus
et stultis operam dare, unde te valeat
ante supernum Judicem accusare, accusatam et
damnatam secum ad perditionem trahere. Diabolus
de perditione fidelium semper cupidus, non solum
illos de malis operibus quae faciunt accusat, sed
et ipsorum benefacta, beneque cogitata, etiam injuste
accusando maculare tentat. Tu vero contra
ejus subtiles fallacias, contraque ejus versutias
multis deceptionibus plenas, esto cauta, esto sollicita,
tuumque Creatorem et dulcissimum Dominum