PL 158, col. 734

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Cor. VI, 1), qui etsi modo multa patitur fieri a vobis
quae multum displiceant illi; non semper eum ita
pati putetis. Est enim sine dubio patiens redditor,
et diligens cordis et renum scrutator. Patitur modo
multa, exspectans nostram correctionem, velut
mansuetissimus: sed si modo nos non corrigimus,
damnabit nos, sicut justissimus: et qui modo tam
dulcis est nobis, ut nos suos fratres vocet et amicos,
tunc in extrema discussione ignoratos, et non
sibi per bona opera notos, veluti inimicos suos reputabit
nos.
Anima mea et caro mea, jam tandem evigiletis,
semper et ubique cogitantes de novissimis vestris.
Forsitan si hoc facitis, non facile peccabitis. Si
modo, sicut moneo, facitis, securae sitis; quia cum

multi dolebunt, qui modo misere rident et gaudent,
vos laetitia inenarrabili exsultabitis et gaudebitis. In
ipsis operibus vestris diligenter intendite. Si
recta sunt et Deo placita, gaudete; si prava et Deo
non accepta, citius corrigite. Non dormitent oculi
vestri, non dormiant palpebrae vestrae. Aperta est
fovea perditionis: facile illuc labitur, qui modo
caute se non custodit. Peccatum et iniquitas, stultum
et vanum, facile modo illuc impellunt; in quo
semel immersi jam non resurgunt in perpetuum.
Sicut pravis et mala semper facientibus, apertus
est aeternus interitus; sic bonis, et in bonis operibus
perseverantibus, apertus est paradisi introitus, in
quo quis semel susceptus semper et in perpetuum
manebit gaudens et laetus. Hoc modo et bona

opera bonum elevant sursum in excelsum:
et mala opera malum demergunt in profundum
deorsum.
Sed jam nunc diligenter videamus, si possumus,
quo ordine bona opera animam illius qui bene vixit
ducant in coelum, et mala opera animam peccatoris
trahant in infernum. Anima pura, mox ut discedit a
corpore, videt omnia opera sua; et quia omnia bona
videt, gaudet inenarrabili laetitia. Mox accipit eam
angelus, et qui oculos ejus tenuit ne videret vanitatem
; amplectitur eam, qui obturavit aures ejus
ne audiret iniquitatem; protegit eam, qui custodivit
os ejus, ne loqueretur mendacium; aggaudet
ei, qui eam protexit ne peccaret in sensu olfaciendi
sive tangendi; et sic eam ex omni parte laetus et

hilaris circumdat, et ante thronum claritatis divinae,
ubi sine fine gaudeat, locat. Occurrunt ei alii angeli,
et alii sancti, qui ibi assistunt ante conspectum
divinae majestatis; et quam sociam sibi per bona

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.