PL 159, col. 306

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

fieri matrem suam, et quia voluit, fecit esse : quasi
diceretur, Matrem suam te fecit ille rerum Dominus,
Creator et gubernator; rerum, inquam, omnium,
non solum intelligibilium, sed omnem intellectum
transcendentium Dominus et factor te dominam et
imperatricem constituit coelorum atque terrarum,
et sic marium et omnium elementorum, cum omnibus
quae in ipsis sunt, domina et imperatrix exstitisti
et existis, et ut ita esses, in utero matris tuae
a primordiis conceptionis, operante Spiritu sancto,
creabaris. Ita est, bona Domina, et gaudemus
ita esse. Nunquid ergo, dulcissima domina,
nunquid tu tanta futura, Summi videlicet Mater
unica, et omnium quae fuerunt, sunt vel erunt, prudens
ac nobilis post filium tuum imperatrix, nunquid

quid in exordio tuo talis esse debuisti ut omnium quorum
te Dominum gerere certissime novimus aut
impuritati aut subjectioni potuisset addici? Ille assertor
purae veritatis, et a filio tuo jam in coelo praesidente
vas electionis cognominatus, omnes homines
peccasse in Adam fatetur, vera utique sententia, et
cui contradici nefas esse pronuntio. Sed cum eminentiam
gratiae Dei in te considero, sicut te non intra
omnia, sed super omnia quae facta sunt, inaestimabili
modo contueor, ita te non lege naturae ut
alios in tua conceptione devinctam fuisse opinor,
sed singulari et humano intellectui impenetrabili
divinitatis virtute et operatione ab omni peccati adjunctione
liberrimam. Solum etenim peccatum fuerat
quod homines a parte Dei dirimebat; et ut illud Filius

Dei evacuaret, sicque ad placere Dei humanum
genus revocaret, homo fieri voluit, et talis, ut nec in
eo aliquatenus concordaret ei, unde homo a Deo
discordabat : quia ergo ita fieri oportebat, matrem
de qua talis crearetur, mundam esse ab omni
peccato decebat. Aliter enim quo pacto illi summae
puritati caro tanta conjunctione uniretur, ut homo
assumptus ita esset in unum, ut quae Dei sunt, indifferenter
hominis essent, et quae hominis Dei?
Adhuc propone tibi palatium, quod specialiter
suis usibus aptum existat, construere volentem, in
quo et ipse frequentiori et festiviori cursu conversetur,
et omnibus ope ejus atque auxilio indigentibus
mitiori et laetiori vultu respondeat, et auxilietur.
Patereturne, quaeso, in principio palatii fundamentum

invalidum, et structurae, quae foret aedificandae
incongruum, et non cohaerens? Non puto, si saperet,
et propositum suum ad effectum perducere vellet.
Ergo Sapientiam ante omnia saecula proposuisse
sibi habitaculum, quod specialiter inhabitaret, construere
similiter indubitata fide tenemus. Quod autem
habitaculum istud fuerit, jam dudum innotuit;
hoc enim habitaculum illud sacrarium Spiritus sancti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.