PL 159, col. 307

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

esse fatemur, in quo et per quod eadem Sapientia
humanae naturae conjungi voluit et incorporari,
et omnibus se pura mente confitentibus parcere et
misereri; quod sacrarium, aula videlicet universalis
propitiationis, cum operante Spiritu sancto construeretur,
si fundamentum illius, scilicet initium sive
primordium formationis beatae Mariae, corruptum
fuit, ipsi certe constructurae non congruebat nec
cohaerebat. Insciane fuit et impotens sapientia Dei
et virtus mundum sibi habitaculum condere, remota
omni labe conditionis humanae? Angelis aliis peccantibus,
bonos a peccatis servavit, et feminam, Matrem
suam mox futuram, ab aliorum peccatis exsortem
servare non valuit? In aeternitate consilii fixum
statuit eam dominatricem et reginam fore angelorum,

et nunc inferiorem angelis natam, in consortium
acceptam esse credemus omnium peccatorum?
Existimet hoc, et argumentis suis probet qui vult,
ego donec ostendat mihi Deus aliquid dignius excellentia
dominae nostrae posse dici, quae dixi, dico;
quae scripsi non muto; caeterum me et intentionem
meam filio ejus, et illi committo.
Nihil tibi, domina, aequale, nihil comparabile
est : omne enim quod est, aut supra te est, aut subtus
te est : quod supra te est, solus Deus est; quod infra
te, omne quod Deus non est. Ad tuam tantam
excellentiam quis aspiciet? quis attinget? Et certe
ut ad hanc excellentiam pervenires, in humillimo
loco, id est in utero matris tuae, purissima oriebaris.
Quod si tali modo concepta et ordinata non

fuisses, ad tantam celsitudinem non succrevisses.
Quisquis igitur de crementi tui magnitudine gaudet
ac laetatur, de ordinatione ipsius crementi
aequum est ut exhilaretur. Qui ergo a die beatae
conceptionis tuae gaudium ejusdem conceptionis tollit
Ecclesiae Dei, aut non bene attendit, aut attendere
negligit, vel nescit bonum quod inde processit
omni creaturae Dei. Sed immensitatem boni ipsius
quis explicabit? Fateor non ego; longe enim a me
et mei similibus, hoc est peccatoribus, tanta salus;
verumtamen, ut autumo, quasi in aenigmate adverti
aliquatenus poterit, si malum, in quod natura humana
ex peccato Adae corruit, ante mentis oculos
praefigatur, et ita in ipsius mali contrarium, bonum

scilicet quod per hanc dominam mundo provenit,
animus considerare volentis defigatur.
Omne quippe bonum, ad quod homo conditus
fuerat, perdidit in Adam, et idem ipsum bonum
multo excellentius humana natura recuperavit in
Maria. Duas siquidem beatitudines et duas miserias
esse novimus. Harum beatitudinum et miseriarum
unam majorem, alteram minorem esse constat. Beatitudo
major, regnum coelorum; minor, qua primus
homo potiebatur ante peccatum; major miseria,
poenae infernales; minor, in quibus vivimus continuae
tribulationes, et nos ipsarum beatitudinum
experientia penitus ignari, experientia miseriarum
sentimus nos usquequaque gravari; sub una gemimus;
aliam, ne nos rapiat, formidamus. Consideratione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.