PL 159, col. 314

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

tuae severitatis, voluisti fieri homo pro nobis; intende
ut esse possimus quod ut essemus factus es
unus ex nobis. Quod petimus, honor tuus est ut fiat.
Nam si non fit, videberis a proposito tuo quodammodo
defecisse. Verum nulla disceptatio nobis est
tecum, quia Dominus es, et unum verbum tuum
validius nostris mille. Si enim omnes justitiae nostrae
coram te sunt sicut pannus menstruatae
[(lsa. LXIV,
6)] , quid erunt injustitiae nostrae a seipsis et a
nostris inimicis ante faciem tuam denudatae? Vae,
vae, quis hinc prodeuntem perturbare mentis confusionem,
quis terrifici horroris explicare poterit immanitatem?
Et si confusi horroris horridaeque confusionis
immanitas est modo nobis inexplicabilis,
districta malorum examinatio in futuro examine

cui erit tolerabilis? Heu ! peccatores homines, quos
haec omnia mala ex Adam stirpe respiciunt, quid
faciemus in istis? Desperabimus? Absit! Quid tunc?
o fons David patens
[(Zach. XIII, 1)] , in ablutionem
menstruatae flue ad nos, et consule quid expediat
nobis. O pietas! vere bone Domine, video, videns
gaudeo, gaudens amplector consilium quod per singularem
misericordiam tuam providisti salubrius
fore nobis. Et quod vel quale? Nimirum mente, vultu,
voce ad eam redire, cujus supra meminimus, dilectissimam
Matrem tuam, piissimam scilicet dominam
nostram, a cujus contemplationis dulcedine,
a cujus castitatis contemplatione, a cujus dignitatis
consideratione, a cujus sublimitatis speculatione, in
has angustias, quaedam animo non abolenda commemorando,

devenimus, ipsamque pura devotione
interpellare, ut nobis consulat, et nobis supereminenti,
qua praeeminet apud te, gratia subveniat.
Procul dubio namque scimus eam tanti esse penes
te, ut nihil horum quae volet efficere, aliquatenus
posset effectu carere. Salus igitur nostra in voluntate
sua consistit, dum tamen quod vult potenter
efficiat. Quod itaque consilium salubrius nobis, quos
involvit finis saeculi, daret filius ejus finis cunctorum
quam currere ad ipsam, quae de carne sua
generavit eumdem ipsum, sine quo non fit ulla
remissio peccatorum, qui vere bonus, vere pius, vere
volens misericordiam est. Et tu, domina, ad cujus
subsidium nos mittit dilectissimus filius tuus, quid

dicis nobis? ipse enim misericordia nostra est, et tu
ejusdem misericordiae mater es. Quid, inquam, dicis
nobis? Forsan, domina, ut sub alarum suarum protectione
confugiamus. Bene; at licet misericordiam
illius, sicut decet, gratanter amplectamur, tamen
justitiam ejus non parum formidamus. Ne igitur
quaerentibus misericordiam obtendat justitiam
suam, precamur, adesto nobis, et age causam nostram
pro nobis. Ipse namque magni consilii summus
Angelus consuluit nobis venire ad te. Certe
peccatores nos esse cognoscimus, et damnari meremur,
et juste quidem, non negamus. Sed aeque
justum esse profitemur ut voluntatem ipsius faciat
qui voluntati suae in cunctis quae agit concordare
non detrectat. Et quis unquam voluntati illius magis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.