PL 159, col. 315

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

concors exstitit quam tu, cujus subsistentia ab impletione
voluntatis ejus nunquam otiosa fuit. Velis
itaque solummodo, domina, ut ille justissimus judex
nobis misereatur; profecto justum erit, nulla ratione
obsistente, ut velle tuum perficiatur. Noli
ergo, noli propter misericordiam, cujus mater esse
probaris, nobis deesse, quia velle tuum non postponet
in salute nostra, qui ut salvemur factus est per
te frater noster. O mira operatio Conditoris! o immensa
consolatio peccatoris! o domina, si filius
tuus est factus per te frater noster, nonne et tu per
illum facta es mater nostra? Hoc enim jam mortem
pro nobis subiturus in cruce dixit Joanni, utique
Joanni, nec aliud quam nos in natura suae conditionis
habenti : Ecce, inquiens, mater tua (Joan. XIX,

27). O peccator homo, gaude, gaude et exsulta; non
est enim unde desperes, non est quod formides;
quidquid judicabitur de te, totum pendet ex sententia
fratris et matris tuae. Ne ergo avertas aurem
cordis tui a consilio illorum. Judex tuus, videlicet
frater tuus, docuit te fugere ad subsidium matris
suae, et ipsa eadem mater tua monuit te protectioni
alarum filii sui fiducialiter inhaerere, seque tibi, ne
ejus justitia gravareris, non negavit affuturam.
Maria, quid dicemus? quali organo vocis, vel quali
jubilo cordis exprimemus quantum tibi debemus?
Utique, domina, quidquid intellexerimus, quidquid
mente conceperimus, quidquid ore protulerimus, minimum
est et quasi nihil ad ea quae tibi ex aequo
debemus. Tu namque ante omnem creaturam in

mente Dei praeordinata fuisti, ut omnium feminarum
castissima Deum ipsum verum hominem ex tua
carne procreares, ut omnibus post suum Filium
tuum regina coelorum effecta gloriosa regnares, ut
perdito mundo recuperationis aditum et vitae perennis
emolumentum praeparares. Tu genus humanum
aeternitatis gloria nudatum, per beatae fecunditatis
tuae virgineum partum, in pristinum statum reduxisti.
Tu leges inferni, devicto per mortem filii tui
principe mortis, evertisti. Tu denique cunctis Deum
ac Dominum, quem ignorabant, visibilem et propitiatorem
exhibuisti. Per te, domina, vitam perditam
in unigenito tuo recuperavimus; per te est, si quid
boni sumus, sive possumus, sive habemus; per te
ad aeternam gloriam quicunque sumus perventuri

perveniemus. Tu post Deum summa ac singularis
consolatio nostra. Tu felix atque beata gloriatio
nostra, tu ad regna coelorum ductrix ac subvectio
nostra. Tu, quaesumus, esto in ipso beatitudinis
regno coelesti susceptrix et perpetua exsultatio nostra.
Ergo secundum beatum et misericors consilium
specialis misericordiae, dulcissimae scilicet
prolis tuae, ad te confugimus; tu procura ne in vanum
hoc fecerimus. Re etenim vera si defeceris
nobis, nihil erit tutum nobis. Ne igitur tantum
attendas injustitias nostras, ut quibus huc usque
prae omnibus praedita fuisti, postponas misericordias
tuas. Ei qui summe omnium est, nec ab eo
quod est mutari ullatenus potest, aeternaliter haeres

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.