PL 159, col. 316

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

et ea re, quaesumus, ne jugi misericordiae, qua erga
omnes hactenus usa es, alia sis quam te certissime
scimus. Et utique, domina, non te decet a filii tui
voluntate discrepare, qui ad miserandum generi
humano se naturae nostrae consortem vultui Patris
sui non cessat perenniter demonstrare. Et ipsa
naturae nostrae demonstratio quid aliud est quam
ad provocandum super nos misericordiam suam
quaedam ineffabilis pietatis incitatio. In ipso enim
sibi complacuisse Pater ipse testatur; nec fieri potest
ut quibus ipse vult misereri, non misereatur.
Summus igitur Pater participibus Filii sui vult misereri,
et ipse Filius eos ingerit pro se conspectui
misericordiae Patris sui; et tu unica Mater ejusdem
unici Filii Dei repelleres ab uberibus misericordiae

tuae quos, ut dixi, et Pater Filii et idem ipse Filius
vocant et revocant in sinum gratiae tuae? Tu exasperareris
contra nos propter iniquitates nostras, cum
Filius tuus, quem maxime offendimus, morti se
tradidit pro delendis iniquitatibus nostris? Severior
videlicet illo esses super nos, cum ejusdem conditionis
sis, cujus et nos; naturam tuam, domina, excedens.
Sed fortasse tantum amas justitiam Dei contra
peccantes in eum ut malis illum exercere vindictam
quam exhibere misericordiam. Quod si ita est,
cur, domina, cuidam olim ope tua magnopere indigenti,
et quae esses nescienti, matrem te potius misericordiae
dulci voce respondisti quam justitiae
cum filius tuus non minus sit vera et incommutabilis
justitia quam vera et appetibilis misericordia? Ea

fortassis consideratione, quoniam si te matrem
justitiae diceres, magnam non solum ei quem in
angustia positum omni misericordia (postposita justitiae
severitate) opus habere sciebas, verum etiam
nobis pauperibus tuis spem veniae tolleres, et singularis
refugii ostium crudelem humani generis persecutorem
fugientibus quodammodo inimicis occluderes.
Quis enim cum justitia Dei judicium subiens,
non ut vestimentum conteritur, non deterius quam
a tinea devoratur? Quapropter, pia domina, dulcis et
clementissima Domini Mater, attende fragilitatis
nostrae gravem necessitatem, et ostende super nos
effectu te esse, quod jucundo affectu te esse cognovisti;
quod si feceris, ad nos salvandos filio tuo et
Patri suo procul dubio concors eris. Benignissimus

quippe filius tuus desiderat salutem nostram, et in
tantum ut quo illam incommutabilem et aeternam
faceret, aeternitatem suam momentanea mutabilitate
nostra indueret. Verax quoque et justissimus Pater
suus ita sibi per omnia complacet ut nihil eorum
nolit quae illum velle intelligit. Velis itaque solummodo
quod vult ipse, nihil restabit quod possit obsistere
saluti nostrae. Sed te non velle quod Deus
vult, nefas est vel opinari. Gaude igitur et exsulta,
humana natura; omnia quippe tibi prospera
Christus filius sanctae Mariae paravit, dum se ex ea
propter te in substantiae tuae veritate creavit.
Domina, domina, quod ego qualiscunque homuncio,
et vere magnus peccator hoc corde impuro de te

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.