PL 159, col. 559
Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
possumus, ut in celsitudinem tantae Virginis attendamus;
et, quae nobis miseratio filii ejus revelare
dignata fuerit, pro laude ejus proferamus, prolata
ruminemus. Erit enim fortassis hoc ipsum optatae
nobis causa non parva salutis, et sauciatis ex vitiorum
punctionibus animis medicina salubris. Qui
namque fieri potest ut ex memoria laudis ejus salus
non proveniat peccatori, cujus uterus factus est via
ipsi, ad sanandum peccatorem venienti Salvatori ?
Quid dixi, via, cum idem uterus thalamus Dei, aula
Dei, in qua habitaret, sit factus? vere etenim habitavit
in eo, quoniam seipsum ipse in eo, et ex eo
quod prius non erat fecit. O habitaculum mirabile!
O habitare ineffabile! quem coeli coelorum,
quem omnes rerum creatarum machinae capere nequeunt,
virginalis uterus beatae Mariae cepit, quando
eumdem ipsum de se verum et perfectum Deum et
hominem in una persona concepit et generavit, via
tamen ipse uterus exstitit, quia per illum Deus homo
factus in mundum visibilis venit.
CAPUT II. De origine Virginis Mariae
Quamvis igitur hoc solum de sancta Virgine praedicari,
quod Dei mater est, excedat omnem altitudinem
quae post Deum dici vel cogitari potest, et
altissimum quid habeat in hoc ad contemplandum et
ruminandum mens humana quae ad eam anhelat,
tamen quoniam mihi venit in cor ut de ea aliquid
dicam primo de ejus origine, ac deinceps, si quid
tenuitas sensus mei de ipsa quod dignitati illius existimem
non adversari capere potuerit, in medium
proferre libet. Adsis igitur, domina, et non mea,
quae exsecror, sed tua, quae precor, merita illis
digneris attendere, quae veneror. Tu quidem nosti
mentem meam in hoc esse quod me omnino indignum
judico de te loqui, aut quidquam scribere.
Sed, quoniam insitae tuae pietatis oculo super
multos mei similes scio te respexisse, aliquo, licet
dignitati tuae indigno, meae devotionis obsequio
vellem agere erga te, quatenus ipso consuetae
misericordiae tuae oculo quandoque digneris et me
respicere. Tacitis itaque illis quae ab initio omnis
creaturae, usque ad sanctum filii sui adventum,
de hac Virgine prophetata sunt tam per eos qui
ante legem quam et per eos qui sub lege justi
fuerunt, illud conjicio apud me, nativitatem ejus
(quam quidem ex linea generationis humanae non