PL 159, col. 560

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

nescio descendisse), magna quaedam atque miranda
divinorum signorum indicia praecurrisse. Quae tamen
illa fuerint, solus ipse sine scrupulo novit, qui eam
sibi antequam nasceretur, in matrem elegit; quod
ea re, ut autumo, et non incongrue actum credi
potest, quatenus eo major veneratio fidelium circa
ejus ortum existeret, quo sublimitatem tantae rei
altiori secreto celari quisque perpenderet. Nec enim
Ecclesia Dei inconcussae auctoritatis ducit ipsam
Scripturam, quae ortum illius ab angelo praenuntiatum
refert. Nam licet beatus Hieronymus, juxta alterius
cujusdam Scripturae materiam, quam in adolescentia
sua legisse, et cujus auctorem se fatetur ignorare,
eam fecerit; dicit tamen non eo pacto se scripsisse
quod scripsit, ut aliquam descriptae rei certitudinem

Ecclesiis vellet inferre, sed hoc solo
ut rogantibus amicis simpliciter morem gereret.
Unde, quemadmodum dixi, scriptum illud in auctoritatem
Ecclesia suscipere noluit, videlicet
indecens esse reputans de beata matre Dei quid
dubitabile in laudem ejus recitari, cum ea quae
incunctanter de illa vera existunt tanta laudis materia
sint referta ut, quicunque in laudando eam
morari desiderat, necesse sit ut facultas ejus magnitudini
et veritati succumbat. Sicut enim sola
prae cunctis meriti singularis enituit, ita quidquid
eam attinet, speciali quadam veritatis firmitate dignum
est enitere.

CAPUT III. De annuntiatione angelica.
Nata igitur, et infantiles annos exuta, quam caste
quam sancte, quam Deo digne vitam instituerit, et
institutam egerit, quis vel cogitatu, non dico dictu,
queat conjectare? Nulli denique dubium castissimum
corpus et sanctissimam animam ejus funditus
ab omni fuisse macula peccati, jugi angelorum custodia
protectam, utpote aulam, quam suus et
omnium creator Deus corporaliter inhabitaturus, et
ex qua hominem in suae personae unitatem ineffabili
fuerat operatione sumpturus. Et quid mirum?
Nam et inter homines usus obtinuit (si tamen a
coelestibus ad terrena potest esse comparatio ulla)
ut, cum praeponens aliquis et persona dives aliquo
vadit hospitaturus clientes percurrant ut locum

muniant, mundent, ornent et custodiant quo venienti
domino suo aptus ad inhabitandum et congruus
fiat. Quod si talis apparatus fit pro adventu terreni

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.