PL 159, col. 564
Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
succiditur. Et revera dignum fuit ut, eo in
Virginem superveniente, illa fecundaretur, quae
paritura erat Deum per quem totus mundus salvaretur.
Quid ergo hic dicemus? Estne, putatis, ulla
mens hominis, quae modum hujus dilectionis, quam
Deus ad hanc Virginem habuit, queat penetrare,
quando et illi, quod charius amabat, sic integre
servavit, ac eam tam digne et caste fecundatam,
sui ipsius matrem fecit. Potestne, quaeso, ullus
hominum aut angelorum istius amoris immensitati,
aut dignitati honoris illius quidquam vel cogitatu
percipere comparabile? Erigite, obsecro, fratres
mei, erigite aciem mentis vestrae ad contemplandum
tam miram divinae dignationis operationem, tam
ineffabilem et stupendam omni saeculo hujus
mulieris gratiam et exaltationem. Et tu, O beatissima
feminarum, in quam fluxit tam copiosa et
supereminens gratia omnia gratiarum, quid animi,
quaeso, gerebas ad eum, qui tibi haec magna fecit,
unde, sicut ipsa dixisti, jam ab omni generatione
beata dici meruisti? [(Luc. I, 48.)] Vere magnificavit anima
tua Dominum; et spiritus tuus exsultavit in
Deo salutari tuo [(ibid. 46, 47)] . O salutare mirabile!
quod non solum, domina, te inaestimabili salute sublimavit,
sed et totum mundum, peccatorum vulneribus
putridum, ex te prodiens mira dispensatione
sanavit. Verum, dum illum, qui sibi haec miranda
fecit, parvulum inter manus suas versari, et ad
ubera sua pendere atque ad parvas parvi corporis
laesiones parvulorum more vagire conspiceret,
quo, precor, affectu piissimus ejus animus movebatur,
quove studio ad occurrendum cunctis, quae
incommoda illi fore timebat, parabatur castissimum
corpus ejus. Deus Fili hujus felicissimae matris,
qui es virtus et vera sapientia summi Patris, oramus
te quatenus ipsa misericordia, qua factus es homo
pro nobis, insinuare digneris cordibus nostris que
animo, qua cogitatione tenebatur haec dulcissima
tua mater cum te, inquam, talem ac tantillum in
brachiis suis exsultans et laeta teneret, cum tibi ut
infantulo gestienti dulcibus osculis atque frequentibus
congauderet, cum te lacrymantem super genua
sua quibus poterat modulis consolaretur, cum denique
aliis et aliis studiis, ad quae ipsam materna
pietas informabat, tibi pro qualitatum vicissitudinibus
sedula blandiretur? Doce, inquam, nos ve
paululum mente percipere affectum ipsum quo
replebatur cor illius, ut, si eum peccatorum nostrorum