PL 159, col. 565
Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
squaloribus obruti, quantus fuerit plene non
meremur contingere, saltem pauca de illo intelligendo
mereamur in nostris aerumnis aliquatenus
respirare; nec putetur ab aliquo contemnendum
vel parum quid sentire quemlibet in se de affectu
istius matris in filium suum. Nullo siquidem modo
crediderim quod is qui ad eum intelligendum provehi
meruerit ab amoris ipsius dulcedine extraneus
usquequaque existere possit. Qui autem in dilectionis
suavitatem transit, nullo pacto diffidendum quin et
in retributionis ejus participium transiturus sit.
Quam vero retributionem sui amoris sit adepta tota
Christianitas novit, quae illam super omnes coelos
exaltatam et angelicis choris praelatam certissime
credit. Eia, fratres, quantum possumus, enitamur
aliquo modo affectum istius tam bonae matris agnoscere,
et in nobis saltem rei magnitudini succumbendo
degustare, quo ipsius meritis adjuti, et
dilectionis ejus suavitate recreari et aliqua futurae
consolationis mereamur remuneratione sublimari.
Quicunque igitur aliquem sincero et dulci dilectionis
affectu diligit eique omnia commoda et jucunda ei
succedere cupit illius incommodis, si quae acciderint,
moestus ingemit, volvat et revolvat hunc suum
affectum apud se, et cogitet quid sibi esset, si adhuc
numero, quem fingere libet, multiplicatus in se
idem affectus major existeret. Quod cum fecerit,
et hunc suum amorem, quantumcunque in intellectu
suo magnificatum, amori istius piissimae dominae
matris in Deum Filium suum aliquatenus comparari
posse putaverit, nescio utrum audiendus in hac sua
aestimatione sit. Nec mirum, ipse enim Spiritus Dei,
ipse amor omnipotentis Patris et Filii, ipse per
quem et in quo amatur omne quod bene amatur,
ipse, inquam, corporaliter, ut ita dixerim, venit
in eam, singularique gratia prae omnibus quae
creata sunt, sive in coelo sive in terra, requievit in
ea, et reginam ac imperatricem coeli, et terrae et
omnium quae in eis sunt fecit eam et alicui, bono
ad tempus affectu debriato, in animum cadet se
quidquam amoris habere, quod illis amoris queat
comparabile aestimari, quem haec beatissima matrum
ad id ipsum habebat a quo se tam ineffabili dignitate
sublimatam intelligebat. Superat ergo omnes
omnium rerum creatarum amores et dulcedines
magnitudo amoris istius Virginis in filium suum,
et dulcedinis immensitas qua exsultabat et liquefiebat
anima ejus in eumdem Dominum Deum suum.