PL 159, col. 566
Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
Itaque cui saltem ita concessum fuerit saepe dulci
studio posse cogitare de illa, magnum promerendae
salutis indicium esse conjecto. Sed quid dicam? si
tantus fuit amor ejus erga hunc dilectissimum
filium suum, quo vel quali gaudio replebatur tota
substantia ejus, quando eum, quem tantopere diligebat,
quem Creatorem ac Dominatorem omnium
rerum esse sciebat, secum degentem, secum
edentem, se quaecunque nosse volebat dulci affatu
docentem haberet, quis capiet?
CAPUT V. De compassione beatae Mariae pro filio crucifixo.
Tanta dilectione, tanta exsultatione ex praesentia
illius et conversatione jucundata, perpendat qui
potest, quibus doloribus, quibus gemitibus, quibus
suspiriis cruciabatur, quando eum a se crudelium
manibus avelli, quando ad condemnandum tradi,
quando ad subeundam mortem judicio judicis iniqui
tribunali conspiceret sisti. Forte tamen inter haec
ei poterat esse, ut more loquar humano, aliqua spei
consolatio de evasione illius, dum sententiam mortis
ejus pendere audiret sub altercatione praesidis
ipsum liberare quaerentis, et Judaeorum pessimae
plebis, ne liberaretur, regnum Caesaris contra praesidem
appellantis. Verum ubi, prolata certa sententia
mortis illius, omnis eam spes evadendi desereret
eumque crucem, in qua suspendi debebat,
humeris ad locum suae passionis subvehere gemebunda
conspiceret, estne, precor, aliquis, qui queat
percipere qualitatem pectoris ejus? Adjectus est his
doloribus ejus, dolor alius : Petrus et alii discipuli,
ab eo de nihilo in apostolatum electi, et jam in
tantae celsitudinem virtutis, ut etiam daemonibus
imperarent, erecti, nec non secretorum illius conscii
et familiares in cunctis effecti, instante hora traditionis
ejus fugam ineunt et eum pro quo se mortem
paulo ante subituros promiserant, obliti tantorum
bonorum sponsionisque suae, solum ipsa considerante
relinquunt. Unde ipsum, ad passionem
omnibus amicis destitutum tendentem, hac voce
sequebatur gemens : Vadis propitiator ad immolandum
pro omnibus; non tibi occurrit Petrus qui
dixit : Pro te moriar [(Matth. XXVI, 35)] ; reliquit te
Thomas qui ait : Eamus, et moriamur cum eo omnes
(Joan, XI, 16),
et nullus ex his, nisi tu solus duceris,
qui me castam conservasti, filius meus et Deus
meus. Verum haec verba, ex magnae pietatis fonte
producta, ita paucis ad hoc memorasse sufficiat,