PL 159, col. 567

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

ut ea oculus pietatis attendens, dum tantae matris
gemebundus affectibus compatitur, pii amoris illius
fructu remunerari aliquando mereatur. Sed, cum
ad ipsam ejus passionem ventum fuisset, et ipse cruci
affixus hinc ipsam matrem suam, hinc discipulum,
quem diligebat, prope astantes intuitus esset, ne
matrem penitus orbatam relinqueret, ei praesentem
discipulum suo loco in filium subrogavit : Mulier,
inquit, ecce filius tuus [(Joan. XIX, 26)] . O commutatio!
pro aeterno et incommutabili Deo purum
et corruptibilem hominem, pro naturali et unico
filio servum accepit in filium. O domina, qui, precor,
cogitatus in te sibi succedebant, cum tam
inaestimabilem commutationem ab ipso, quem super
omnia diligebas, tibi fieri audiebas? Vere pertransivit

animam tuam gladius doloris, qui tibi amarior
exstitit omnibus doloribus cujusvis passionis corporeae;
quidquid enim crudelitatis inflictum est corporibus
martyrum leve fuit, aut potius nihil, comparatione
ipsius tuae passionis, quae nimirum sua
immensitate transfixit cuncta penetralia tui benignissimi
cordis. Et utique, pia domina, non crediderim
te potuisse ullo pacto stimulos tanti cruciatus, quin
vitam amitteres, sustinere, nisi ipse spiritus vitae,
spiritus totius consolationis, spiritus scilicet dulcissimi
tui filii, pro quo moriente tantopere torquebaris,
te confortaret, te consolaretur, te intus doceret
non esse mortem eum absumentem, sed magis
triumphum omnia ei subjicientem, quod in ipso
fieri coram moribunda videbas. Mortuus est tamen,

et ab oculis tuis te inspectante sepulcro reclusus.
Caetera silentio premo, penitus ignorans ubi
vel unde aliquid dicendum assumam ex quo luctus
tui modum, o pudicissima virgo, considerandum
alicui proponere queam. Siquidem cum illum,
quem te virginem concepisse, virginem peperisse,
et post partum virginem noveras permansisse, necnon
per quem te intelligebas ab omni generatione
beatam dici meruisse, videres iniquorum saevitia
tam crudeli nece peremptum, tam subito tuis aspectibus
abstractum, et sepulcri antro reclusum,
quid ego nescio quis haberem, ubi vel unde acciperem
quod in considerationem tui status animi quem
gerebas eo tempore cuilibet panderem; sed acerbitas

moeroris post resurrectionem ejusdem filii tui in
laetitiam versa est. Et in quam qualemve laetitiam
intendamus, fratres mei.
CAPUT VI. De gaudio resurrectionis.
Supra, dum gaudii ejus exsultationem, qua replebatur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.