PL 159, col. 568

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

in conversatione secum adhuc in carne mortali
degentis istius filii sui, considerare niteremur
in ipso nostro adnisu defecimus, et eam
ultra omnem humanum intellectum magnam et mirandam
esse advertimus. Si ergo tam magna fuit
tum, cum ipsum bene sciret paulo post moriturum,
quae vel quanta putatis, fuit nunc, cum ipsum videret
jam calcatis mortis legibus resurrexisse,
non solum in aeternum victurum, sed et coelo et
terrae omnique creaturae perenni jure dominaturum?
Nolo hanc immensitatem gaudii ejus penetrare quis
laboret, quoniam, quae ipsis angelis Dei est admiranda
et impenetrabilis, non facile crediderim quod
cuivis homini mortali possit esse penetrabilis. At si
aliquis quaerit cur evangelistae non referant ipsum

piissimum Dominum a morte resurgentem, huic suae
dulcissimae matri, ut ejus dolores mitigaret, primo
ac praecipue apparuisse, dicimus quod a quodam
sapiente de hoc ipso sciscitantes audivimus. Ait ergo
tanta esse scitur auctoritas narrationis evangelicae
ut nihil in ea dependens, nihil inane, nihil superfluum
reperiatur. Itaque si matri Domini, si dominae
mundi ipse filius ejus ab inferno resurgens
scriberetur, sicut alii cuilibet, apparuisse, eamque
de sua resurrectione docuisse, quis non tale scriptum
superfluum duceret? reginam videlicet coeli et
terrae, omnisque creaturae, coaequaret illi, vel illi,
quibus apparuit, viro aut mulieri. Spiritus ejus
in illa plene et perfecte quiescebat, qui sibi et esse
illius et facta ejus omnia luce clarius revelabat; et

evangelistae seriberent tunc vel tunc illi talem ac
talem semet exhibuisse. His ita paucis alicujus
forsitan inquisitioni, prout accepimus, responsis,
adhuc aliquid gaudii hujus beatissimae Virginis
matris speculando prae oculis constituamus,
non ea spe ut modum illius nos in hac mortalitate
viventes perfecte intellecturos fore opinemur, sed
ut inde aliquantulum degustando qua possumus
illud devotione veneremur. Sic enim inspectum et
degustatum magnum in ejus amorem anhelantibus
solet generare profectum. Eia, si gaudium habuit
ipso filio suo secum in carne degente, si gaudium
habuit eodem suo filio calcata morte ab inferis
resurgente, num minori gaudio exsultavit ipso

suo filio in ea carne, quam de se assumptam noverat,
coram oculis suis coelos penetrante? quis
hoc dixerit, imo quis gaudium ejus omnibus, quae
illud praecesserunt, gaudiis non crediderit eminere?
Bonae matres solent magnifice in hoc mundo
exhilarari, cum vident filios suos terrenis honoribus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.