PL 159, col. 571

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

si causa gaudii talis ac tanta est, gaudium ipsum
quale et quantum est? Sed, o bone Jesu, istius tuae
dulcissimae matris piissime fili, quomodo potuisti pati
ut, te in regnum tuae gloriae remeante, illam quasi
orbatam in miseriis mundi relinqueres, et non eam
statim tecum regnaturam assumeres? Fortassis, Domine,
ne tuae coelesti curiae veniret in dubium, qui
potius occurreret, tibi, videlicet Domino suo tum
primo regnum tuum in assumpta carne petenti,
an ipsi dominae suae in ipsum regnum jam suum
materno jure effectum ascendenti. Nam ut in partes
suo occursu divideretur, quatenus pars tibi et pars
illi in primo adventu obsequeretur, non decere
existimo, praesertim cum tua sit tua, tota quoque
sit per te eadem coelestis curia sua. Prudentiori ergo

et digniori consilio usus praecedere illam volebas,
quatenus ei locum immortalitatis in regno tuo praeparares,
ac sic comitatus tota curia tua festivius ei
occurreres, eamque sublimius, sicut decebat tuam
matrem, ad teipsum exaltares. Et quidem non est
abs re credere ipsum his de causis matrem suam
praecessisse, cum ipse idem Unigenitus hujus beatissimae
Virginis promiserit suis discipulis se, si abiret,
eis locum in coelesti sede praeparaturum, ac
deinceps eos ad seipsum accepturum. Si ergo locus
ab eo parabatur ad gloriam et honorem discipulorum,
quomodo non pararetur ad honorem et gloriam
Matris suae, dominae scilicet et reginae angelorum?
Erat praeterea, ut mihi quidem videtur,
utilis et necessaria fidei nostrae conversatio sua,

post ascensionem Domini, inter apostolos ejus, quia
licet ipsi per revelationem Spiritus sancti edocti fuerint
omnem veritatem, incomparabiliter tamen eminentius
ac manifestius ipsa, per eumdem Spiritum,
ipsius veritatis profunditatem intelligebat, ac per
hoc multa eis per hanc revelabantur, quae in se non
solum simplici scientia, sed ipso effectu, ipso experimento
didicerat de mysteriis ejusdem Domini nostri
Jesu Christi. Nec dilatio suae assumptionis quoquo
modo jacturam aliquam inferre valebat immensitati
amoris et gaudii sui, quoniam ipsa perfectio
amoris et gaudii ita illam reficiebat plenitudine sui
ut hoc ipsum ei ad amoris et gaudii augmentum
magnopere fieret quod se illic esse videbat, ubi

Deum, quem prae cunctis amabat, magis velle sciebat.
Igitur ubicunque erat, et ipsa in Deo, et Deus
in ipsa jucundabatur, qua ipsa jucunditate felix, hoc
prae caeteris ubique fieri cupiebat, quod sapientiae
Dei potissimum placere intelligebat. Hac inaestimabili
amoris et gaudii immensitate praedita fuit haec
Virgo sanctissima, quandiu eam in omni mortali
carne manere placuit sapientissimo Filio suo.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.