PL 159, col. 572

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT VIII. De assumptione beatae Dei genitricis Mariae.
Verum cum ipse in regnum suum eam assumere,
et ei magnificentiam gloriae suae decrevisset ostendere,
cujus, precor, dignitatis et honoris apparatibus
intendebat tota curia angelorum, quibusve vocibus
exsultationis et salutis resonabant numerosa
tabernacula antiquorum Patrum ipsi curiae
nuper associatorum? Certe crediderim omnes illius
beatae patriae cives festiviori solito ac sublimiori
nitore decoris ad adventum matris Domini
sui praeparari, ac nova quadam et ineffabili jucunditatis
gratia pro tantae rei exspectatione conjubilare.
Et quid mirum? Ipse Jesus, Deus et Dominus omnium,
filius hujus castissimae Virginis et dominae

rerum, ipse ei sicut suae unicae matri totus festivus
occurrere volebat, et aliquis de familiaribus suis se
a tanti gaudii immensitate subtraheret? Utique
inter homines moris scitur esse unumquemque bonum
servum cujus vis praepotentis domini eo majori
gaudio in amici domini sui adventu exsultare, quo
ipsum dominum suum cognoverit adventantem
amicum magis amare. Cum vero de adventu parentum
domini sui agitur, de quorum speciali dilectione
nullus ulla dubitatione tenetur, ille nimirum magis
felicem se aestimat qui majori jubilo et festiviori
occursu laetitiae frena relaxat. Si ergo haec ita se habent
apud homines, quibus si qua bonitas inest,
longe tamen supernorum civium bonitati impar
est, contempletur animo, qui potest, quo gaudio,

qua festivitate, quibus concentibus jubilabant omnes
beatorum spirituum ordines, quando et unicam
Domini sui matrem adventare, et ipsum Dominum
Deum suum ei videbant omni sua gloria decoratum
velle occurrere. Stipatus itaque mille millibus, imo
innumerabilibus angelorum agminibus Deus ipse huic
piissimae Matri suae de hoc mundo migranti occurrit,
eamque super omnes coelos exaltatam, cunctae
secum creaturae perenni jure dominaturam in throno
collocavit. O dies tanti occursus gloriosa et felix!
Dies tam praeclarae exaltationis beata et celebris!
Dies tam sublimis glorificationis festiva et omni saeculo
admirabilis! Dies enim illa non solum te, domina,
ineffabiliter sublimavit, sed coelum ipsum,

quod penetrasti, necnon cuncta quae in eo sunt,
nova et ineffabili gloria decoravit. Nova quidem gloria
coelum decoravit, quia priorem gloriam ejus ex
praesentia tui, ultra quam dici possit aut cogitari,
magnificavit. Nam cum tu, domina, illuc ascendis,
nova illud et praecellenti virtutum tuarum dignitate
irradias, immensaque miserationum et gratiarum
luce perlustras. Eadem quoque dies ascensus tui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.