PL 159, col. 573

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

eos qui cives ejus ab initio creaturae esse meruerant,
solito festiviori exsultationis gaudio induit, qui per
gloriosum fecundae virginitatis tuae fructum semirutam
vident civitatem suam redintegrari. Vere in tuo
adventu, per quam tantum bonum meruerunt, gaudii
sui magnitudo jure debuit augmentari. Terram
etiam dies exaltationis tuae, o beatissima feminarum,
mira gratia irrigavit, quia, dum te, quam de se et
in se aliorum hominum lege progenitam cognovit,
usque ad Creatoris omnium thronum exaltari cognoscit,
antiquae maledictionis poenam, quam in peccato
primorum suorum filiorum sese merito excepisse
sciebat, jam per tantae benedictionis tuae abundantiam
sese evadere indubitanter credebat. Quid
amplius dicere possum, domina? immensitatem

quippe gratiae et gloriae tuae considerare cupienti
sensus deficit, lingua fatiscit. Quemadmodum enim
omnia, quae in coelo sunt per glorificationem tuam
inaestimabiliter decorantur, ita, per eamdem glorificationem,
cuncta quae in terra subsistunt, ineffabiliter
sublimantur. Singula nempe in immensae dignitatis
decus profecerunt, cum per tuam beatam et
integerrimam virginitatem Dominum Deum suum
quem non cognoverant, agnocere, et agnitum colere
et amare meruerunt. Quam super omnes coelos ascendere
ac in dextera Domini Dei sui filii tui benedicti
exaltari cognoverunt, in eo etiam didicerunt
se eidem Deo suo totum debere quod sunt, quando
tu, quae inter illa et de illis una fuisti, tantam
dignitatis eminentiam meruisti. Nihil igitur aut idolis

homines, aut ullae aliae rerum species intellexerunt
idolorum cultoribus se debere, ubi et singularem
Auctorem sui, ex tuo castissimo utero ad restitutionem
primae creationis suae progenitum, susceperunt,
et te, per quam amissam dignitatem suam
recuperavere, omni creaturae tam sublimiter praeponi
accepere.
CAPUT IX. Quantum profuit beata Virgo Maria naturae humanae.
Quas itaque laudes quasve gratiarum actiones,
non solum humana natura, sed omnis creatura huic
sanctissimae Virgini debet? Pura enim sanctitas et
sanctissima puritas piissimi pectoris ejus, omnem
omnis creaturae puritatem sive sanctitatem transcendens,
incomparabili sublimitate hoc promeruit ut

reparatrix perditi orbis dignissime fieret Unde quid
laudis pro tam ineffabili bono ipse per eam reparatus
mundus ei jure debeat cor ali cujus sub morta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.