PL 159, col. 574

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

carne viventis aestimare nullatenus sufficit. Ne tamen
aliquis eorum quae dicimus, nimis insolens autumet
nos magis more indiscrete laudantium ista dicere
quam rem, sicut est, considerationi fidelium
quocunque modo commemorando velle praefigere,
plenius ea quae humanae naturae per eam bona provenere
commemorare juvat, ac sic qualiter omnes
aliarum rerum formae per ipsam sint reformatae,
nihilominus, prout poterimus, in medium proferre
delectat. Quod ea quidem re facere placet ut prae
oculis, aliquatenus deformatis singularibus beneficiis
ejus, nemo relinquatur cujus consideratio immensitate
promeritae laudis illius non obruatur. Nota igitur;
omni saeculo loquar, et de quo ad quid provecti
simus hujus dominae meritis, pro posse, edicam.

Itaque natura nostra ad similitudinem Dei in
principio creata fuit, quatenus indesinenter ipso Deo
frueretur, et ejus gloria sine omni corruptione et
mutabilitate aliquando potiretur. Hoc tam grande
bonum natura statim in primis homiuibus perdidit,
et in hujus mundi miserias infelix et praeceps
ruit, dehinc in aeternas miserias decurso vitae
labentis articulo multo infelicius ruitura. Transierunt
multa saecula, et damnationis istius immanitas
super omnes filios hominum semper est
in deterius roborata. Nec enim summi Dei sapientia
ullam in massa creationis humanae viam constituit,
per quam, ut disposuerat, in mundum
veniens tam luctuosae perditioni subveniret, donec
ad istam, de qua loquimur, Virginem ventum

esset. Sed haec mox, ubi in mundum per humanae
generationis lineam venit, tanta omnis boni
virtute atque constantia perfecte resplenduit
ut eam ipsa sapientia Dei, uti a saeculis praedestinaverat,
vere dignam judicaret, per quam in hominem
veniens, non modo reatum primorum hominum,
sed et totius mundi peccata deleret, et diabolum
suis operis inimicum cum suis elideret; nec
non damna coelestis patriae, illuc hominem deducendo,
redintegraret. Quis igitur ista perpendens aestimare
queat qua laude digna sit, quae tantorum bonorum
sola prae cunctis effici meruit mediatrix ? Liberati
ergo a lege mortis qua detinebamur, resurgimus in
gloriam quam in primo parente perdidimus, imo in

ampliorem, quam vel ipse in se, vel nos in ipso
amisimus. Qui etenim adhuc etiam in carne mortali
per fidem ad amissam gratiam seu patriam tendimus,
in filiationem Dei per benedictum filium benedictae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.