PL 159, col. 576

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

amoris desidia a debita laudum exhibitione retardet.
CAPUT X. Quantum profuit omni creaturae, etiam praeter humanam.
Verum quoniam aliquantisper animadvertimus
quid boni per excellentissima beatae matris Dei
Mariae merita adepti sumus, paucis etiam, ut proposuimus,
pro posse, quid aliarum species rerum,
per eadem ejusdem merita sint adeptae, advertamus.
Scio quidem superius me quaedam inde commemorasse,
sed ad commendandam piis auribus tantae
dominae eminentiam non videtur fore superfluum
eamdem praesentare sententiam. Omnem itaque
creaturam, tam coelestem quam terrestrem, ad sui

Creatoris laudem et gloriam institutam, nemo sanum
sapiens ambigit, nemo sapiens silet. Quapropter,
si aliquid ejus laudi aut gloriae, sive
honori derogat in quoquam, bene intuentibus liquet
quod idem ipsum caetera, suae subjectionis integritatem
ei servantia, quodam exinde confusionis
verbere sauciat. Nec enim ad Domini sui fidelitatem
integre sese tenerent, si verecundiam sui auctoris
aequanimiter et inconcussa tranquillitate tenerent.
Homo igitur, qui a Deo inter caeteras creaturas
sublimis naturae creatus Deum per inobedientiae
suae reatum inhonoravit, omnia quae sui juris prius
erant amisit; omniaque, quae sui status integritatem
servaverunt, ipsa reatus sui immanitate, quantum
in ipso fuit, quadam confusione vulneravit;

adjecta est eis super hac confusione et alia confusio,
quia huic, quem a suo Conditore per malae vitae
merita exorbitare videbant, per suae conditionis
legem ministerii sui obsequium nullo tempore abnegare
valebant. Ingerebatur igitur operibus Dei
contumeliosa quaedam oppressio, et fiebat de eis gravis
et injuriosa abusio. Jus siquidem nullum in his
quae Dei sunt juste deberet habere qui voluntati
ejus non veretur pravis actibus contraire. In eo
itaque quod lumine coeli et siderum motu in suis
usibus homo retus potiebatur idem coelum et sidera
ipsa magni honoris detrimenta patiebantur. Nempe
illi serviebant propter quem se nequaquam instituta
sciebant. Ad servitium quippe justi hominis, non

injusti, qui tunc erat, condita fuerant. Hoc ipsum de
aere, de terra, et quae profert, de mari, et omnibus
aquis ac de his quae continent dicere licet et sentire.
Omnes igitur rerum formae informi quadam et
contumeliosa obfuscatione tegebantur, eo quod ipsi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.