PL 159, col. 586

De quatuor virtutibus B. Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

suorum olim per peccatum diminutum numerum,
nunc per beatum ejus partum redintegrari.
Gaudebant et gaudent homines, quia quod per primam
amiserunt feminam, centuplicati pretii foenore
recipiunt per Mariam. Corruerunt servi, resurgunt
fratres et filii; fratres Domini, Mariae filii. Quod
gaudium in incomparabile crementum pullulabit,
cum illorum praesentia praesenti fruentur in coelo laetitia,
per quos tanta consecuti sunt gaudia. Gaudebat
et gaudet omnis creatura, quia quae in initio
mundi a Deo ad obsequium hominis facta, quando
se homo a cognitione et servitio Dei removerat, illi
qui Creatori suo rebellis erat, degeneri famulatu
substerni dolebat. Illa, inquam, homine per beatam
Mariam salvato, in antiquum decus evasit, in pristinum

splendorem renituit, dum illi famulatur qui
Creatori suo et fide et opere obsequitur. Sicut ergo
Deus est Pater et Creator omnium, ita haec Virgo
est mater et recreatrix omnium. Quia sicut nihil
existit, nisi quod Deus facit, ita nihil recreatur, nisi
quod filius sanctae Mariae redimit.
Ascendat ergo fidelis anima in mentis speculam
et, quantum potest, videat in quam sublimi locata
sit domina Maria. Omnis natura a Deo est facta, et
Deus est factus ex Maria. Deus omnium factor se ex
Maria fecit, et sic cuncta refecit. Qui potuit omnia
ex nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere.
Deus est igitur Pater rerum creatarum, et Maria est
mater rerum recreatarum. Deus illum genuit per
quem sunt omnia facta, et Maria illum genuit per

quem sunt omnia refecta et salvata. Per has ergo
ratiocinationes impossibile est ut aliquis homo ad
eam conversus et ab ea respectus damnetur. Nam
quia ipsa genuit eum per quem mortua reviviscunt,
per quem homines ex peccato salvantur, quia non est
justificatio, nisi quam ipsa in utero fovit; non est
salus, nisi quam ipsa peperit. Ipsa est ergo mater
justificantis et justificatorum; ipsa est mater
salvantis et salvatorum. Igitur mater Dei qui solus
damnat, qui solus salvat, quem solum timemus, in
quo solo speramus, est mater nostra. Judex et Salvator
noster, est frater noster. Quomodo ergo desperemus,
cum salus, sive damnatio nostra, ex boni
fratris et piae matris pendeat arbitrio? Nunquid sustinebit
bonus frater puniri fratres suos quos redemit,

bona mater damnari filios suos quorum ipsa
Redemptorem genuit? Dulcis mater rogabit dulcem
filium suum, pium fratrem nostrum; filium pro filiis,
unigenitum pro adoptatis. Pius filius libenter
audiet matrem pro filiis, Unigenitus pro iis quos
adoptavit, Dominus pro iis quos liberavit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.