PL 159, col. 585

De quatuor virtutibus B. Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Deus Filius consubstantialis et coaeternus et coomnipotens
Patri, editus ex Patre ante tempora sine
matre, voluit nasci de matre sine patre sub tempore,
elegitque hanc puellam pro amore quem habebat erga
eam, in quam tota divinitas influeret, et quae Dei et
hominis genitrix fieret. Amavit ergo eam, antequam
ex ea nasceretur, ut esset de qua digne nasceretur.
Parvusque hic amor est ut faceret ex filia matrem,
ex creatura Creatoris genitricem? Nec post partum
amor defecit, imo incomparabile augmentum accepit.
Sicut enim omnes homines, ex utroque parente
geniti, departiuntur amorem in utrumque parentem,
ita Dominus Jesus ex matre genitus sine patre, patris
et matris soli matri debuit et persolvit amorem.
Item, duo erant in Virginis animo, invisibili sed magno

concertantia praelio, Virginitatis amor, et legalis
maledictionis timor. Verumtamen librato diu multumque
consilio, vicit amor qui praeponderabat, et
dedit terga timor. Hic occurrit Dei auxilium, qui ei
et quod timebat eriperet, et quod amabat salvo signaculo
non auferret. Dedit ei ergo ut esset et prole
fertilis et virginalis damni immunis.
Quid illa? Nonne tantis filii beneficiis digno respondebat
amore, plena Spiritu sancto, qui est amor
Patris, et prolis amor suavis et dulcis; amor non
volaticus, sed aeternus? Nonne eum amabat qui eam
fecit omnis creaturae dominam, coeli et terrae reginam,
fertilitatem, ut dixi, tribuens, integritatem
non minuens? Imo vero totis medullis, totis viribus
in ejus amorem suspensa erat, amoremque quem pater

et mater soboli suae debent, sola ista dulcis et
terrena mater domino et filio suo impendebat. Nec
est aliqua scientia quae possit penetrare, nec eloquentia
quae possit praedicare, quanta dulcedinis sedulitate
parvulum foverit, quanta diligentia obsequioque
adolescentem et in robur aetatis vadentem
provexerit, quanta laetitia juvenem miracula facientem
et eorum gloria famosum audierit, viderit, quanta
moestitia patientem et morientem suspiraverit. Et
haec profecto tanto nobis sunt pene incogitabilia,
quanto insueta. Jam vero resurgentem et ascendentem
quam laetis oculis Virgo felix intuita, quanto
tripudio beata movebantur viscera, praesertim cum
jam intelligeret in effectum prodire quae tanto parturiebantur
tempore? Genus humanum ad salutem

vocari per apostolos videbat, cujus rei gratia Dei
Filium de se incorporatum et in cruce passum ante
intellexerat. Quapropter laetabatur quod spei quam
ante conceperat, quodque salutare toti mundo fore
ex voto virginitatis suae speraverat, jam in rem veram
transibat. Gaudebant et angeli qui videbant civium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.