PL 159, col. 584
De quatuor virtutibus B. Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
CAPUT VII. Non potuisse Deum ex alia virgine nominem effici.
Unde mihi videntur a vero alienari qui dicunt
Deum potuisse salutem humanam procurare, vel per
aliam virginem, vel per aliud quam per virginem. Et
illi quidem qui opinantur potuisse Deum incorporari
in aliqua altera virgine, respondeo compendio : Imo
non potuit, quia non voluit. Et e converso: Non voluit,
quia non potuit. Quamvis enim omnipotens sit,
multa sunt tamen quae dicitur non posse; sicut nec
mentiri potest, nec mori, quia non vult. Nam si
vellet mentiri vel mori, non esset omnipotens, quia
mentiri non est potentia, sed est peccatum, id est
boni impotentia; et mori est deficere a potentia. Et
ideo de Deo dicitur : Omnia quaecunque voluit fecit
[(Psal. CXIII, 3)] ,
quia nihil voluit nisi quod decuit.
Eodem modo dico eum nec potuisse nec debuisse
nasci ex alia virgine. Et propterea, ut dixi, non potuit,
quia noluit. Noluit porro, quia ratio non fuit.
Deum certe rationis auctorem contra rationem nihil
velle, nihil facere, nihil etiam posse, in promptu est.
Quis vero non videat Deum a ratione resiluisse, si
cum omnes omnino feminas infra sanctitatem beatae
Mariae cerneret, alia qualibet in matrem electa,
ipsam sperneret? Ipsam autem omnes mulieres sanctitate
praecelluisse puto quod intelligit qui superiora
animadvertit. Nam aliae quidem partes gratiarum
metuere; ipsa autem plena gratia ab angelo
salutatur.
Amplius, qui dicit Deum debuisse vel potuisse
aliter quam per partum virginis Adae reparare peccatum,
idem est quasi si diceret melius eum facere
debuisse, vel tam bene aliter potuisse. Quod
si melius fecisse debuit, vel tam bene aliter potuit,
et tamen non fecit, vel noluit, vel nescivit. Si
melius noluit facere, cum potuisset, invidus vel
ignavus fuit. Si nescivit melius facere, cum debuisset,
ignarus fuit. Quantum enim a Dei natura
abhorreant invidia, ignavia, ignorantia, fatetur qui
videt quam pudendum sit haec vitia cuilibet honesto
homini ascribere. Restat ergo ut qui haec Deo assignare
erubescit, nec praedictas ratiocinationes respuit,
fateatur quod Deus non nisi per virginem et
per hanc potissimam virginem mundum restaurare
potuit. Non potuit aliter quia non voluit; noluit,
quia ratio non fuit. Et quia ratio non fuit, non debuit.
Quam gradationem si quis reciproce convertat,
non irrita erit hoc modo: Non debuit aliter salvare
genus humanum, quia ratio non fuit; et quia ratio
non fuit, noluit; et quia noluit, non potuit, quia
contra rationem facere nec potuit, nec voluit.
CAPUT VIII. Sublimitas beatae Virginis explicatur.
Sensibus antiquorum Patrum de virtutibus beatae
Mariae breviter defloratis et in unum coacervatis,
nunc ad sublimitatem ejus commendandam, quam
propter gratiam virtutum est adepta, vigilabit oratio.
Ad quod perspicacius enucleandum, amorem filii in
matrem et matris in filium proponam.