PL 159, col. 583

De quatuor virtutibus B. Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

ex utcunque superfluo diligens et cauta recisio. Has
virtutes beatam dominam exercuisse liquet perspicue,
cum constet eam nec fuisse incontinentem
alicujus voluptatis stimulo, nec praecipitem odio, nec
immodestam animo. Quomodo enim illicita committeret,
quae a licitis temperabat? Accedunt ad continentiae
praecepta mores quos virginem habere decet,
sicut Ambrosius familiari illi suo, et aliis inimitabili
nectare docet : Ut sit virgo, quae nullo doli ambitu
sincerum adulteret effectum, corde humilis, verbis
gravis, animo prudens, voluptutem ciborum duntaxat,
si qua fuerit, parvo redimens, carnis vitia
omnino compescens, loquendi parcior, legendi studiosior.
Cui sit non gestus fractior, non incessus solutior,
non vox petulantior, ut ipsa species corporis sit

simulacrum mentis et figura probitatis. Quae in matre
Domini fuisse, nemo Christianus ibit inficias, cum
ejus vita inclyta, ut canitur, cunctas illustret et informet
Ecclesias.
CAPUT VI. Has sanctae Mariae virtutes Christus confirmavit.
Huic puellae sic virtutum diademate redimitae, totum
se infudit Dei Filius, bona illa virginalis animi
suo potissimum adventu custodiens. Namque ipse
non solum justus, sed et ipsa est justitia, qui dicitur
in psalmo : Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem [(Psal. XLIV, 8)] .
Matrem ergo suam jam justam
justitia Dei penetrans, unxit eam oleo exsultationis,
id est Spiritu sancto, prae omnibus participibus
suis, id est omnibus virginibus. Fecunditatem matri

conferens, virginitatem non auferens, ipse non solum
sapiens, sed ipsa Dei sapientia est et in eo requiescunt
omnes thesauri sapientiae etiam corporaliter.
Inveniens ergo sapientem puellam, sapientiam
servavit Dei sapientia, id est mundam custodivit
corde et corpore. Siquidem scriptum est : In malevolam
animam non introibit sapientia. nec habitabit
in corpore subdito peccatis [(Sap. I, 4)] . Ipse est temperans,
et ipsa temperantia, sicut dicit in Canticis : Ego lilium convallium
[(Cant. II, 1)] , id est flos humilium.
Idemque in Evangelio : Discite a me quia
mitis sum et humilis corde [(Matth. XI, 29)] . Dignatione
ergo sua humilitatem virginis acceptans, plena divinitate
in ejus influxit gremium, ut dicit propheta : Super quem requiescam nisi super humilem et quietum?
[(Isai. LXVI, 2.)]
Itemque ipsa in Evangelio : Quia respexit humilitatem ancillae suae
[(Luc. I, 48)] .
Ipse etiam est non solum fortis, sed et fortitudo
Dei, per quem fecit Deus Pater omnia ex nullo. Qui
fortis diaboli fortior superveniens exspoliavit atria,
et divisit spolia
[(Luc. XI, 22)] . Non ergo fortitudinem
matris enervem reddidit, sed sua potentia sublimavit,
ut esset imperiosa creaturae totius hera, concilians
et demulcens superos, deturbans et exterrens
inferos. Eam scrutans corda et renes Deus [(Psal. VII,
10)] , ex omnibus virginibus, quas capiebat mundus,
elegit et sanctificavit, ut habitaret in ea corporaliter,
quam jam plenam pridem supradictis virtutibus fovebat
et circumplectebatur spiritualiter.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.