PL 159, col. 582

De quatuor virtutibus B. Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT III. De prudentia et ejus sequacibus.
Prudentiam sequuntur providentia, quae prospicit
quod in futuro utiliter fiat; intelligentia, quae intelligit
quid in praesenti utiliter fiat; memoria, quae
bene vel secus acta integre colligit, et de praeterito
dicta. Nullus autem hac domina providentior, quae
antequam voveret Deo virginitatem suam, perspicaciter
providit quantum profectus illud votum factum
et bene observatum sibi et toti mundo induceret.
Non enim rem voveret exoticam, nisi provideret
sibi et aliis incomparabilem inde accumulari
gloriam. Nullus ea intelligentior, quae, et expedita
mentis acie et ipsius deitatis conscia, plene intelligeret
in Domini nativitate, passione, et resurrectione,

quantum esset in praesenti bonum, quod in
futuro esset incomparabiliter fructuosum. Memoriae
erat tenacis et unicae, omnia quae sola de filio sciebat,
secretiori consilio sibi tantum cognita coacervans
in cumulum, conscientiae inculcavit hominum.
Unde de ea dicitur : Maria autem conservabat omnia
verba haec, conferens in corde suo [(Luc. II, 19)] . Debet
ergo ei totus mundus salvationis suae plenam notitiam,
quae plenissimae cognitionis apostolis non inviderit
scientiam. Quapropter quia ad exiguum boni
increscere processus Evangelii, nisi cognosceretur
tenor principii, merito illa dicitur et apostolorum
apostola, et evangelistarum evangelista, per quam
principalis ipsis fidei principibus illuxit doctrina.

CAPUT IV. De fortitudine et ejus sequacibus.
Fortitudini adhaerent magnificentia, quae magnificum
conatur quiddam aggredi; confidentia, quae
splendide cogitata fiducialiter arripit; perseverantia,
quae bonum inchoatum stabiliter urget; patientia,
quae utilitatis causa difficilia tolerat. Utile autem
quod hic et superius nominavi, eo sensu volo accipi
secundum beatum Ambrosium De officiis, ut idem
sit utile quod honestum, et honestum quod utile,
quamvis in saecularibus scholis aliter definiatur.
Et permagnifice quidem felix puella egit ut bonum
rimaretur inchoandum quod confidenter inchoavit,
et perseveranter absolvit. Patientiam nec in
suis, nec in filii contumeliis rupit. Magnificentiae fuit
quod dixit : Magnificat anima mea Dominum, et

exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo [(Luc. I,
46, 47)] ; confidentiae : Ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes [(ibid., 48)] ; perseverantiae : Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum
nomen ejus, et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum
[(ibid., 49, 51)] . Porro de patientia
ejus dictum est : Et tuam ipsius animam
pertransibit gladius [(Luc. II, 35)] .
CAPUT V. De temperantia et ejus sequacibus.
Temperantiae sunt conterminae continentia, per
quam praecipua cupiditas animi regitur gubernatione
consilii; clementia, qua refrenatur mens, temere
in alicujus odium concitata; modestia, qua fit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.