PL 159, col. 581
De quatuor virtutibus B. Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
ut nec illa dimittenda putaret quae ab ejus integritate
progenerari [ forte leg. posse non observari]
noscuntur, verbi causa, purificationem post partum.
pro sobole sacrificium, annuum ad templum ascensum;
haec enim ab ea ex abundanti facta quis fidelis
ambigat?
Prudentiam, ut prima feminarum animadverteret
rem quae carebat exemplo, quam gratum Deo esset
pudicitiae sacrificium quod ipsa voverat Deo, legis
maledicto relicto in medio. Praeterea, post salutationem
angeli quam prudenter locuta, quam facile
credula. Fuit enim ea fides et credulitas prudentiae
supellex, quod credidit posse fieri per Spiritum
sanctum ut sine complexu maris absque periculo
pudoris, exsulante urtica libidinis, produceret filium.
Fortitudinem, ut quae juste debere fieri prudenter
intelligebat, incunctanter voverat, et votum constanter
persequeretur; justum autem est ut quod
gratiosius et speciosius habeas Deo omnium bonorum
largitori ad ejus nutum offeras. Id prudens
Virgo sapienter colligens, virginitatem suam, qua
nihil amabilius, nihil formosius ducebat, Deo fortiter
vovit et fortissime servavit.
Temperantiam, quod supradictas virtutes studio
humilitatis continuaverit, per illam custodiens quidquid
boni mentis ingenuae devotio, et coelestis gratia
coacervaverant in ea. Fuit ergo justitiae, quod bonum
fecit; prudentiae, quod qualiter faciendum esset intellexit;
fortitudinis, quod perseveraverit; temperantiae,
quod in tanto fastigio locata, humili mente
casum cavit.
CAPUT II. De iustitia et ejus appendiciis.
Habent porro hae virtutes alias, ut dixi, appendices
et comites, habent pedissequas et collaterales.
Quarum effectus in Domini matre ita, si bonae fidei
memoriam habeo, disposuere. Justitiam, inquiunt,
comitatur religio, quae est munditia vitae, ut per
eum Deo placeatur; pietas, per quam diligitur proximus;
gratia, quae est beneficii accepti memoria;
obsequentia, quae obsequitur cui digne debet; veritas,
quae docet vivere pro natura, loqui pro re. Has
virtutes ita beata Domini mater trivit ut religiosa
munditia vitae Domino Deo templum in suo aedificaret
corpore; pietate proximum coleret; collatorum
in se beneficiorum, Deo non ingrata, ipsi vicissim
animam et corpus viva ipsa hostia libaret, obsequi
majoribus et dignis sedula, adeo ut cum praeconio
angelico matrem se Dei fore audisset, impigre in
montana conscenderet
[(Luc. I, 39)] , anum cognatam
obsequiis ad partum dilinitura. Veritatis mater
veritati innixa, pro natura vivere assueta, quae
ipsum naturae opificem integris bajulavit visceribus.
Pro re loqui non nescia, sponsionem angeli diligenti
rationis trutina examinavit, ut plane quomodo faciendum
esset addisceret quod fieri posse et debere
non dubitaret.