PL 159, col. 580

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne · De quatuor virtutibus B. Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

nobis miseris ultra eveniat, gloriae tuae jactura nulla
inde perveniet? Et hoc quidem fortassis aliquo
modo, bona domina, dici posset, si pro tui solius
exaltatione et salute mater Dei facta fuisses, si
utique Deus, qui hominem assumpsit ex tua castissima
carne, hoc fecit pro tua et nostra communi
salute. Si ergo, quae plena salute es potita, non
intendis ut eadem salus pro modulo nostro etiam ad
nos usque pertingat, jam tuorum sufficiens commodorum,
nostrorum negligens esse videberis, et quae
pro totius mundi salvatione meruisti fieri mater Altissimi,
cum nos proposueris, quos obvolvit finis
saeculi, quid, quaeso, proderit nobis tua gloriosa et
felix exaltatio, et quam inde habemus, dulcis et
affectuosa exsultatio? Ut ergo filium tuum totius

mundi Salvatorem, et te ejus reconciliatricem esse
veraciter sentiamus, eo nos propensiori studio juva,
precamur, et fove, quo in faecibus mundi natos et
alitos potiori levamine prospicis indigere. Ab
initio denique renovationis humanae, omnibus sub
tuum praesidium confugientibus hucusque succurristi,
et idcirco prae omni creatura, omni laude dignissima
dici et esse meruisti. Eia, succurre nobis, oramus,
ut laus, quam per tot saecula digne possedisti,
continua tibi duret in gratia ipsa qua mundo perdito
subvenisti. Tibi ergo nos commendamus,
tu procura ne pereamus, effice potius ut salus nostra
de die in diem multiplicetur, et filio tuo Domino
nostro Jesu Christo vita nostra jugi devotione famuletur.
Qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto vivit,

dominatur et regnat per infinita saecula Deus

quatuor virtutes esse philosophi non tacuerint, justitiam,
prudentiam, fortitudinem, temperantiam,
ex quibus, quasi ex gaudio [ forte leg. quadrivio] limite,
omne virtutum agmen emicet, quia majores
nostri quatuor primas in ea regnasse docuerunt,
certas appendices in ejus animo conquadrasse perleve
fuit ut ostenderent.
Et justitiam quidem ejus sic asseruerunt, quod
ipsa tanta tenacitate Dei praeceptis per legem inhaerebat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.