PL 159, col. 579

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

tuo castissimo utero factus homo inter homines
venit, nec sis, quaesumus, exoratu difficilis, quia
procul dubio idem benignissimus filius tuus erit ad
concedendum quidquid voles promptus et exaudibilis.
Tantummodo itaque velis salutem nostram, et
vere nequaquam salvi esse non poterimus. Quid igitur
stringet larga misericordiae tuae viscera, domina,
contra nos, ut nolis salvari nos ? Certe Deus noster
(teste Propheta) misericordia nostra est
[(Psal.
LVIII, 18)] , et tu ejusdem Domini nostri absque dubio
vera mater es. Si tu ergo, quae Dei mater es, et ea
re vera misericordiae mater denegas nobis effectum
misericordiae, cujus tam mirabiliter facta es
mater, quid faciemus, cum idem filius tuus advenerit
cunctos aequo judicaturus judicio? Siquidem licet

ipse filius tuus sit per te factus frater noster, utique
tamen ubi voluntatem tuam sic videlicet dulcissimae
matris magis porrectam adverterit, illuc,
servata aequitatis ratione, a qua te nullatenus discrepare
velle videbit, et judicii sui sententiam,
sive ad misericordiam inflectendo, seu ad justitiam
intendendo, promulgabit. Subveni ergo nobis, domina,
et non considerata peccatorum nostrorum
multitudine, velle tuum ad miserendum nobis inflecte.
Cogita, quaeso, et recogita apud te quia non ad
damnandum, sed ad salvandum peccatorem Conditor
noster ex te factus est homo. Cur itaque non juvabis
nos peccatores, quando propter nos in tantam
celsitudinem es elevata ut te dominam habeat
et veneretur omnis pariter creatura? An ideo utrum

pereamus, amplius non curabis, quia quidquid de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.