PL 159, col. 578
Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
Hujus igitur tam magni boni effectum illi
profecto censemus imputandum, per cujus virgineum
uterum is venit in mundum, qui et humanam naturam
in tantam, sicut diximus, dignitatis excellentiam
sua sapientia revocavit, et omnem simul creaturam
privilegio amissi honoris mira dispensatione redonavit.
Quid ergo huic sacratissimae dominae omnis tam
rationalis quam etiam irrationalis ereatura jure debeat,
qui valet, ex his quae paucis perstrinximus
dilatato sensu advertat. Utique cuncta, quae Deus
bona et utiliter fecit, in eo statu quo condita fuerunt,
sicut ostendimus, esse destiterunt, et per hanc
beatissimam Virginem in statum pristinum revocata
sunt et restituta. Sicut ergo Deus sua potentia parando
cuncta Pater est et Dominus omnium, ita
beata Maria suis meritis cuncta reparando mater
est et domina rerum; Deus enim est Dominus omnium,
singula in sua natura propria jussione constituendo;
et Maria est domina rerum, singula congenitae
dignitati per illam quam meruit gratiam
restituendo. Et quemadmodum Deus ex sua substantia
genuit eum per quem cunctis originem dedit, ita
Maria de sua carne peperit illum qui in decorem
primae creationis omnium cuncta restituit. Item,
sicut nulla rerum species, nisi per Dei Filium facta,
subsistit, ita lex debitae damnationis neminem deserit,
nisi quem ab ea filius Mariae absolvit. Quis igitur,
ista recto sensu et corde sincero perpendens, plene
percipere queat excellentiam dominae hujus, per
quam tam ineffabili gratia, a tam aestimabili dejectione
erectus est mundus? Quis, inquam, tam
miram, et omni prorsus rei praeter hanc inauditam
gratiam hujus mulieris oculo mentis aspiciens, non
obstupescat, et non modo elinguis, verum etiam a
tantae rei comprehensione prorsus immunis fiat?
CAPUT XII. Oratio ad beatissimam Virginem Mariam.
Quapropter ea quae nohis sunt impenetrabilia intermittentes,
precibus impetrare nitamur ut, quod
intellectu capere nequimus, salutari saltem affectu
obtinere mereamur. Rogamus ergo te, domina, per
ipsam gratiam qua te pius et omnipotens Deus sic
exaltavit, et omnia tibi secum possibilia esse donavit,
quatenus id apud ipsum nobis obtineas, ut plenitudo
gratiae quam meruisti in nobis sic operetur
quo participium beati praemii ejus nobis misericorditer
quandoque donetur. Ad hoc quippe Deus
noster per te factus est frater noster ut, quemadmodum
ipse dignatus est consors fieri nostrae humanitatis,
sic nos mereamur consortes fieri suae divinitatis.
Intende ergo, domina piissima, ut nobis ad
effectum proveniat, propter quod Deus noster ex