PL 159, col. 589
De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
in Deum contrahi posse certo sentirent, vel se ab
amore aeternorum impediri non pertimescerent, profecto
jucundius in ipsis quam in eorum contrariis sese
deducerent. His ita praelibatis, singula quae proposuimus
breviter tractemus, et qualiter illis post corporum
nostrorum resurrectionem perfruemur, prout Dominus
dederit, explicemus.
CAPUT PRIMUM. De pulchritudine corporum beatorum.
Itaque pulchritudo bonum quoddam est et quod
naturaliter a cunctis haberi amatur. In illa igitur
vita pulchritudo justorum solis pulchritudini, qui
septempliciter quam modo sit speciosior erit, adaequabitur,
quemadmodum divina Scriptura testatur: Fulgebunt,
inquiens, justi, sicut sol in conspectu Dei
[(Matth. XIII, 43)] .
Ad haec, corpus Dominicum claritati
solis praelucere nescio aliquem posse ambigere.
Et ei similes, attestante Apostolo, erimus, qui dicit: Reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum
corpori claritatis suae
[(Phil. III, 21)] . Ista fatetur auctoritas,
cui contradicere scitur esse nefas. Haec
tamen si quis sibi velit ratione probari, credo nulli
debere incredibile videri justos pulchritudinem solis
in illa vita, ubi mortale hoc absorbebitur a vita
[(II Cor. V, 4)] .
sortiri, cum vere dicantur et sint templum
et sedes Dei, quod nusquam in divina pagina
de solo isto visibili meminimus legi.
CAPUT II. De velocitate.
Velocitas, quae pulchritudine non minus amatur,
tanta nos comitabitur ut ipsis angelis Dei aeque
celeres simus, qui a coelo ad terras, et a terris in
coelum dicto citius dilabuntur. Quae celeritas, si
utrum sit in angelis probari necesse esset, exempli
gratia, dici forsitan posset hominem, mortali adhuc
carne gravatum, mox a Judaea per angelum in
Chaldaeam delatum, indeque, tradito prandio quod
deferebat, sine mora relatum. Ergo cum istis omnino
par velocitas illis erit, quibus, sicut promissa
est, illorum aequalitas inerit. Apostolus etiam, qui
corpora nostra, quantacunque locorum intercapedine
separata membratim fuerint, sive dispersa, in ictu
oculi [(I Cor. XV, 52)]
asserit resurrectura, satis innuit
quam velocitatem eadem corpora jam incorruptibilia
sint habitura. Corruptibile quippe hoc, sicut
ipse testatur, incorruptionem, et mortale induet immortalitatem [(ibid., 53)] .
Hujus quoque velocitatis
exemplum in radio solis licet intueri, qui statim orto
sole in plaga orientali, pertingit in ultima plagae
occidentalis, ut in eo perpendamus non esse impossibile
quod de nostra dicimus futura velocitate,
praesertim cum rebus animatis soleat inesse major
velocitas quam inanimatis. Huic radio solis simile
velocitatis exemplum habemus in nobis. Radius