PL 159, col. 590

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

quippe oculorum nostrorum in sublevatione palpebrarum
coelum usque pertingit, et in ictu earum
totus in semet, ac integer redit. Amplius constat
quidem animas sanctorum, quae jam coelestia tenent,
necdum plena felicitate frui, donec incorruptibilitate
corporum suorum potiantur. Quam cum adeptae
fuerint, non erit quod amplius velint. Haec itaque
corpora si eas a sua velocitate tardiores aut graviores
efficere deberent, nimirum potius eorum consortium
abhorrerent quam appeterent. Igitur ea quam
dicimus velocitate perfungemur, cum in vera vita
fuerimus.

CAPUT III. De fortitudine.
Post has nominavimus fortitudinem, quam plerique

perosa imbecillitate plurimum amant. Praestabunt
igitur viribus, quicunque supernis meruerint
civibus associari, in tantum ut nullatenus illis obsistere
quidquam valeat, si movendo aut evertendo
voluerint quid a suo statu quomodocunque divertere
quin illico cedat. Nec in eo quod dicimus majori
conatu laborabunt quam nos modo in motu oculorum
nostrorum. Ne, quaeso, excidat animo,
quam adipiscemur angelorum similitudo, quatenus,
si hic aut in iis quae dicturi sumus aliquod exemplum
non occurrerit, ipsa occurrat, atque in quibus
angelos valere constiterit, et nos aeque valere probet
et asserat. Neminem autem qui dubitet existere puto
angelos ea qua volunt fortitudine fungi. Sed fortassis
quaeret aliquis quid nobis illa fortitudo praestet, cum
singulis tam convenienter, ut convenientius nequeant,

ubique dispositis, nihil mutandum, nihil evertendum
nihilque standum sit in quo vires suas quivis exerceat.
Qui haec dicit, paucis nobiscum quid in hujusmodi
habeat usus humanus attendat, et videbit quia
non semper omnibus quae habemus et quae nos habere
non parum gaudemus actu utimur, sicut, verbi
causa, visu ipso, potestate aliqua, scientia rerum
nonnullarum et multis in hunc modum. Sic et tunc,
de qua agitur, fortitudo erit. Sola namque possessio
ejus grata nobis erit, et exsultatio grandis
erit, licet nequaquam sit nobis in actu, cunctis, ut
dictum est, in suo statu collocatis. Haec eadem
quaestio, si aut de velocitate, aut de aliquo eorum
quae ob propositi operis intentionem dicturi

sumus quemlibet movet, eam, qua hic soluta est,
solutionem, si apertiorem non habuerit, accipere
valet.

CAPUT IV. De libertate.
Hinc, secundum quod proposuimus, ordine suo
libertas sequitur, quae superioribus non minus diligitur.
Quicunque igitur angelorum fuerint similitudinem
assecuti, eorum quoque libertatem necessario

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.