PL 159, col. 594

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

illis delictis tuis? Et unde gratias ages, si nihil
eorum, unde illas jure debeas, in tua memoria
habes? Ut igitur in illius laudibus aeternaliter jucunderis,
semper de quanta sis miseria erutus, ut
puto, coram habebis. Cum ergo singulorum conscientiae
singulis pateant, fateri audeo ea quoque
cunctis patere, pro quorum curatione tu Deo jugiter
gratiosus existes, non ad tuam confusionem, sed
ad magnam Dei glorificationem tuamque congratulationem.
Nec enim tunc pro peccatis tuis te major
cordis angustia premet scelerumque tuorum mage
pudebit quam aliquem, magnis olim vulneribus
saucium jamque omni ex parte sanatum, aboliti
languoris molestia premit, vel eorum quae in cuna
positus infans egerat nunc grandaevum pudet.

Tunc quippe cum integra sanitas, perfecta munditia,
plena remissio, secura omnium offensionum impunitas
tibi certo arriserit, cognitio eorum, qui magis
horrori tibi esse valebit quam est modo beatissimo
apostolorum principi Petro qua Christum negavit
abjuratio sua, beato Paulo qua persecutus est immanitas
sua, beatae Mariae Magdalenae peccata sua,
et multis aliis multa, quae sciuntur jam donata, crimina
sua? Verum super haec agnitis delictis, velut
enormi ac foeda infirmitate tua, pietas, virtus ac
sapientia medici, qui te sanavit, sublimius a cunctis
admirabitur, laudabitur, magnificabitur; laus
autem et magnificentia gloriae Dei, tua, si bene
advertis, gloria est. Sed dices: Et quidem consentio
laudem Dei gloriam meam esse. Verum cum hinc

inde tot et tot, ad comparationem mei, innocentes
prodeant, qui, consideratis vitae meae obscenitatibus,
me omnino, sicut aequum erit, horrori habendum
judicent, quid dicam? Justitia nempe suum, et
suum injustitia praemium exigit. In his, frater, nolo
timeas; aliter erit quam existimas. Illum siquidem,
quem tu tibi comparatum judicas penitus innocentem,
non ibi reperies de te, quemadmodum aestimas,
sentientem. Namque videns te ille, de quo agis,
plane intelliget te nequaquam se, sed Deum,
quando peccasti, offendisse. Cum ergo viderit Deum
tibi sua debita funditus dimisisse, nec in cor sibi
ascendet ut te inde aliquatenus judicet. In hoc
enim ipso Deum se offendere cognosceret, si te,
Deo per omnia reconciliatum, pro iis quae olim

feceras, ullatenus contemnendum cogitaret. Magis
autem gratiosus admirabitur ineffabilem. Dei clementiam,
non solum in te, sed et in se: in te, quia
de tam profundo iniquitatis eripuit te; in se, quia
sola gratia ejus, ne in idem profundum rueret, tenuit
se. Laudando igitur magnificabit in te, post

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.