PL 159, col. 597

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

par in gloria esse voluerit, erit: in gloria, dico, quia
ut Petrus sit in persona, velle non poterit; namque,
si hoc vellet, seipsum nihil esse vellet: quod velle
nequit. Sed neque in gloria illi aequari, si meritis
ejus impar est, velle poterit, quia pulcherrimam
illius corporis compositionem, quam in hoc violari
conspiceret, omni commodo plus amabit. Nec enim
in humano corpore vel pes, loco aut officio manus,
vel manus pedis fungi optat; aut os, sive nasus, ubi
oculi sunt; aut oculi, ubi os, seu nasus est, relictis
sedibus suis, transferri desiderant; aut si transferrentur,
patienter id paterentur: eodem modo in
illa admirabili et glorificata dispositione beatae civitatis
Dei, ita quisque quod habet amabit ut statum
suum potiori gradu mutari non velit. Quare? Quia

cuique satis erit sua felicitas et beatitudo. Amplius,
si hi qui jam in ipsius corporis unitate locati sunt
majora quam sunt adepti desiderarent, eo ipso
miseri essent quo nondum haberent quod vellent;
in quo enim alicui quod cupit deest, in eo
miser sit necesse est. Sed absit ab illo regno omnis
miseria. Aderit itaque omnibus omnis sufficientia,
quam perficiet in singulis unanimis et plena
concordia.

CAPUT XI. De potestate.
Cum itaque Deum et omnes tuae voluntati concordes
habueris, profecto nihil voles quod non possis.
Omnipotens igitur eris tuae voluntatis, quoniam
Omnipotentem habebis in omnibus concordantem

tuae voluntati.

CAPUT XII. De honore.
Itaque, cum haec tanta potestas tibi adfuerit, honor
condecens potestati minime deerit. Qui honor
cujusmodi sit, brevi sub exemplo consideremus.
Ecce sit ante oculos nostros positus pauper aliquis,
omni solatio destitutus, ulcerum et aliarum
infirmitatum foeditate corruptus, et omni quo vel
a frigoris incommoditate defendatur tegmine nudus.
Hunc igitur talem, tali modo jacentem et in nullo
semet juvare valentem, si rex aliquis potentissimus
transiens videret, et miseratus ejus vulneribus mederi
curatumque suis juberet ornamentis vestiri, et
adductum sibi adoptaret in filium, praeciperetque ut

in regno suo suus filius a cunctis haberetur, atque in
nullo quod juberet a quoquam ei contradiceretur,
haeredemque suum ac filii sui cohaeredem constitueret
et eum suo nomine vocari praeciperet, nonne
diceres magnifice honoratum? Et certe Deus
nobis haec omnia faciet. Nati enim de putredine
carnis, replemur multis miseriis
[(Job XIV, 1)] ; in
quibus miseriis constitutos, et omni solatio destitutos,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.