PL 159, col. 598

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

omniumque infirmitatum passionibus obnoxios,
ac peccatorum et corruptibilitatis ulceribus
plenos sola misericordia ductus accipiet, et curabit
nos, et sanitati restitutos ornamentis perfectae justitiae
et incorruptibilitatis ornabit, adductosque in
filios sibi adoptabit, regni sui consortes efficiet et
haeredes, Filioque suo unigenito sibi per omnia
aequali et coomnipotenti concorporales statuet et
cohaeredes, omnique creaturae jubebit ut in omni
quod volemus nobis obediat, vocatosque nos
nomine suo deos faciet. Dicit enim ipse: Ego dixi:
Dii estis, et filii Excelsi omnes [(Psal. LXXXI, 6;Joan.
X, 34)] . Sed ipse Deus deificans est; tu vero deus
eris deificatus. At fortassis ais: haec ratio tua in
illis quidem magnis apostolis, seu martyribus poterit

existere rata; in me autem qui, utinam! vel
ultimus esse merear, quonam pacto constare queat
non intelligo. Intende et intellige quia nullum justorum
ab ista deitate excepit Deus, ubi dixit: Dii
estis, et filii Excelsi omnes. Verum, ut dicta melius
eluceant, considera sub exemplo naturam ignis et
naturam rerum ignitarum, si forte ibi aliquatenus
queas imaginari qualiter illi summae deitati pro
modulo tuo possis participando deificari. Ecce ignis
unus est, et in sua natura calidus; in hunc ignem
pone lignum aliquod, plumbum, et ferrum simul.
Itaque cum lignum fuerit in carbones conversum,
et plumbum liquefactum, ita ut in carbonibus nihil
nisi ignis appareat, et plumbo nihil caloris addi
queat, necdum tamen ferro poterunt in calore coaequari,

quod nondum forsan penitus incanduit igne;
licet igitur aliud alio magis in calore profecerit, singulum
tamen, servata natura sui, usitato locutionis
modo, quia ignitum est, per se dicitur ignis. Sic erit
in illa beata supernorum civium societate, de qua
loquimur. Nam quemadmodum ii qui summae Dei
majestati sunt propinquiores, et ob hoc aliis praestantiores,
dii dicentur; ita et qui illis sunt inferiores,
quoniam una et eadem qua et ipsi deitate
pro sua capacitate participant, simili nomine dii
dicentur. Quando ergo cum tanto bono adeptus
fueris hunc honorem, non video qua ratione possis
cupere ampliorem. Igitur dum possessione horum
bonorum quae digessimus felix fueris, nonne sufficiens
tibi videberis? Et maxime, inquis. Age igitur:

si omnibus istis vel una die, sicut exposita
sunt, in re frui valeres, gauderes? Sine dubio.
Si autem mense vel anno uno, laetificareris? Nec
dici quidem, ut autumo, potest laetitiae modus. Et
si toto tempore vitae tuae, quid faceres? dares praemium?
Utique libens, quidquid haberes, et insuper
temetipsum, si sic et non aliter ea adipisci
valeres.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.