PL 159, col. 599

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT XIII. De securitate.
Si vero ad haec omnino securus existeres quod
ea, dum viveres, nullo eventu amitteres, omitto
dicere utrum vel cogitare possis, an non, quid
exsultationis tibi esset. Itaque, cum tua vita perpetuo
duret in illa vita, et haec omnia tibi
habenti securitas quoque ea amplius non perdendi
certo arriserit, obsecro, quid aestimas tibi erit?
Credo quod etiam ad nomen securitatis mota est in
te quaedam jubilatio cordis, et an tanta bona secure
sis perpetuo possessurus, avidus addiscere cupis.
Dico igitur quia, si ea perditurus es, aut tu ipse
voles ea perdere tua sponte, aut Deus ea auferet
tibi nolenti, aut aliquis alius Deo fortior superveniens

ea tollet, Deo et te non volente, sed certe
nec tu, abjecto tanto bono, in miserias quas te
evasisse gratiosus exsultabis recidere voles, nec
Deus, qui illud tam larga et clementi bonitate
donavit, id tibi aliquando auferre volet, nec ullus
fortior Deo superveniet, qui, Deo te protegente,
illud tibi invito aliquatenus tollet. Securus igitur
tantorum bonorum perpetuo eris, nec alicujus
tibi adversari volentis incursum timebis. Quid ergo
putas tibi erit, cum haec omnia, pulchritudinem
videlicet, velocitatem, voluptatem, diuturnitatem
vitae, fortitudinem, libertatem, sanitatem, sapientiam,
amicitiam, concordiam, potestatem, honorem,
securitatem, secundum quod ea descripsimus. imo
supra omnem humanam aestimationem gloriosius

atque sublimius quam scribi vel dici possint, in possessione
aeternaliter habueris, nonne gaudium, quod
erit consummatio omnium horum? Re etenim vera,
videre non possum quomodo inaestimabile gaudium
circumquaque non habeat quem tot commoda beatae
felicitatis felicisque beatitudinis sine fine circumdant.
Tunc igitur et tu isto gaudio perfrueris,
quia nihil, unde gaudere non debeas, habebis.

CAPUT XIV. De gaudio.
Itaque si haberes aliquem, quem ut te ipsum
penitus amares, et de cujus bono, sicut de tuo,
omnino gauderes, illumque non minori quam te
felicitate per omnia fultum videres, nonne in gaudio

ejus gaudium duplicatum haberes? Si vero duos,
aut tres, aut plures huic tibi in amore pares possideres,
et eos aequa felicitate conspicuos cerneres,
nunquid pro eorum numero non in te multiplicaretur
gaudii tui magnitudo? Et utique, cum de amicitia
superius ageremus, ostendimus ita omnes illius
patriae cives amaturos te, sicut amabunt se, et te

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.