PL 159, col. 601

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

sicut amici Dei securi erunt se unquam amissuros
bona sua, ita isti inimici Dei omnino desperabunt se
jam amplius perdituros haec mala sua. Pro aeterno
igitur et ineffabili gaudio beatorum, haereditabunt
aeternam et incogitabilem tristitiam omnes qui,
pro impoenitudine reatus sui, transituri sunt in
societatem daemoniorum.
His itaque consideratis atque perspectis intelligi
potest quam utile sit homini in bonis moribus ac
justis operibus vitam suam exercere, quamque damnosum
illis omissis per vitia et iniquitates affluere.
Quod si latius consideremus, videlicet quam utile
sit quemlibet hominum bonum esse, videbimus
non solum ejus qui bonus est, sed et Deo ipsi, et

angelis, et cuique justo homini ac insuper omni
creaturae id utile esse. Et Deo quidem, non quod
personae illius aliquid commodi vel incommodi accidere
possit, bonus homo utilis esse dicitur, sed quoniam
illi ad perficiendam civitatem suam, quam de
bonis hominibus perficere instituit, eo studio quo in
illam tendit adminiculatur. Humanus quippe usus
hoc habet ut eum sibi quis utilem judicet qui se ad
hoc adjuvat sine quo id quod bene vult perficere non
vult.
Qualiter autem bonus homo sit etiam angelis utilis,
inde cognoscitur quod ex societate bonorum hominum
numerus illorum qui diminutus erat redintegratur.
Cum igitur aliquis per vitam bonam in
societatem illorum currit, magnum quid ipsis praestat,

quia, quantum in ipso est, numerum eorum
supplet et perficit. Omni quoque justo homini, nec
non omni creaturae justum hominem utilem diximus.
Justo homini, quia quanto ardentius in supernam
patriam tendit, tanto velocius patria ipsa in suis
civibus consummabitur, et quisque, adepta suorum
corporum resurrectione quam multum desiderat,
geminata laetitia atque in honore in regno Dei perfruetur.
Omni creaturae, quoniam dum per bonitatem
suam incrementum civitatis Dei assurgit,
renovationem qua ipsa creatura in melius est commutanda
ultra non impendit, imo, quantum sua
refert, omnem ei moram perfectionis rumpit et
adimit.
Quantum ergo cuique sit enitendum ut bonus

sit, perpendat qui potest, quandoquidem ex bonitate
hominis et consummatio regni coelestis et praedestinata
toti creaturae pendet reparatio universalis.
Nihil enim horum omni ex parte perficietur, donec
numerus electorum impleatur. Tanto itaque bonum
istud plus differetur, quanto ii qui aeternae vitae digni
existant minus invenientur.
Singulo igitur homini ad regnum Dei pervenienti
Deus ipse, angeli quoque, ac justi homines, eo
quod se talem exhibuit ut illuc perveniet, gratiosi
existent, et ut sua omnia ejus sint unanimiter volent,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.