PL 159, col. 602
De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
cumque sicut cohaeredem et comparticipem regni
coelestis quasi seipsos perenniter diligent. Siquidem,
quantum in ipso fuit, et civitatem Dei, et
angelorum numerum et sanctos homines consummavit.
Sed cum ii qui ad vitam aeternam pertingunt
tanta merentur, patet, per contrarium, quid nequam
homines, quia regno Dei extorres suo merito fiunt,
promereantur. Quantum etenim ad eos spectat, nec
Dei civitas, nec angelorum numerositas, nec electorum
hominum proficiet praefixa integritas; imo,
cum ipsi ad horum perfectionem conditi fuerint, nec
pertingere satagunt, ne unquam perficiantur suis
factis intendunt.
Quemadmodum igitur quivis homo dolet et queritur
quando aliquo modo perdit quod pro sui commodo
et utilitate acquisivit, ita Deus quodammodo
dolet et queritur, quando hominem quem ad opus
suum creaverat a diabolo rapi, et in aeternum sibi
perire considerat. Inde etiam illi qui damnantur
perditi dicuntur, quoniam Deo ad cujus regnum et
honorem conditi sunt, in confusionem aeternam a
diabolo praecipitati depereunt.
Ecce utcunque proposita nobis est beatitudo vitae
perennis, et econtrario miseria mortis aeternae. Ut
igitur haec evadantur, illa acquirantur, eo magis
elaborandum est quo ista interminabili poena malos
cruciat, illa indeficienti jucunditate bonos oblectat.
Qui ergo est bonus perseveret, donec debita sibi
beatitudinis praemia capiat; qui vero malus, quod
est esse desistat, quo miseriam quam meretur evadere
queat. Et quidem bonitas, quia lux est, plane
instruit eum, cui inhaeret, qua gradiatur ut ad vitam
perveniat, sed malitia, quia tenebrae sunt, obcaecat
illum qui ea inebriatur, ne videat quo ruit, ut intereat.
Sed sit aliquis forte malus, qui quod est esse
erubescat et se bonum fieri velle dicat. Hic necesse
est ut ante omnia se malum, id est peccatorem, ac
per hoc tenebris involutum intelligat, quatenus se
ubi jacebat possit videre. Sunt etenim plures qui
tam densis peccatorum tenebris obvoluti sunt, ut
nulla ratione se vel in ipsis tenebris esse possint
advertere.
Primum igitur et magnum quid boni esse constat
hominem seipsum posse intelligere in quo statu vel
casu subsistat. Eo enim quo se intelligit, luci accedit.
Cum itaque intelligit se malum esse, oportet ut,
si bonus fieri vult, doleat se malum esse. Alioquin
falso dicit se alium quam est esse velle.
Scientiae igitur qua novit se, dolor adjiciatur
necesse est, dicente Scriptura: Qui addit scientiam,
addit et dolorem [(Eccle. I, 18)] . Verum dolori medicamentum
vult adhibere, ubi doleat, expedit ut
ostendat ei quem scit sibi nosse et posse mederi.
Vulnus enim quod jam putruit, et in se horridum
virus ex putredine sui coadunavit, quousque aperiatur