PL 159, col. 612

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

aut quaterni, aut simul omnes repraesentassent.
Sunt et alia delectationis animae genera, quae nec
sensus valent illi repraesentare, nec ipsa potest per
imaginationem cogitare, ut cum superbia delectatur,
sine omni imaginatione. Hanc etenim sensus non
valent illi repraesentare, quia nec visus potest discernere
utrum sit alba vel nigra; nec auditus, an sit
sonora vel rauca; nec gustus, an sit dulcis vel amara;
nec olfactus, an sit redolens aut foetida; nec
tactus, an sit mollis vel dura, lenis vel aspera,
calida vel frigida. Ipsa quoque anima non valet
imaginari utrum superbia illa sit talis aut talis, quia
est in exaltatione solius cogitationis. Multo igitur
plura genera sunt delectationis, qua anima delectatur,
quam illius qua quinque corporis sensus oblectantur.

Quia et eamdem delectat illa memorare
quae et illos sentire, et totidem modis, quot
sibi repraesentavere; et alia imaginari quae illi sibi
non repraesentaverunt, quia nunquam senserunt,
sed si sensissent, repraesentare possent; et quaedam
cogitare, quae neque illi possunt sentire, neque ipsa
per imaginationem cogitare, sed simpliciter sine
omni imaginatione.
CAPUT XXI. De generibus exaltationis.
Exaltationis autem genera sunt quindecim, e
quibus quatuor sunt simplicia, sex duplicia, quatuor
triplicia, unum vero quadruplex.
CAPUT XXII. De quatuor simplicibus.

Quatuor itaque sunt simplicia, quia est exaltatio
aliquando in sola opinione, ut si quis opinetur se
esse dignum episcopatu, nec tamen velit fieri episcopus;
aliquando in sola voluntate, ut si velit fieri
episcopus, nec tamen opinetur se esse dignum episcopatu;
aliquando in sola locutione, ut si jactet
se esse dignum, nec tamen velit fieri sciens se esse
dignum; aliquando in solo opere, ut si quis infimus
per ignorantiam assideat juxta regem.
CAPUT XXIII. De sex duplicibus.
Sex vero sunt duplicia, quia aliquando extollitur
homo, in opinione simul et voluntate, ut cum
prioratu aliquo se esse dignum aestimat, et hoc vult
ut prior fiat; aliquando in opinione et locutione,

et non voluntate, ut cum aliquis aliquam non vult
praelationem, quae sibi offertur, et ex hoc ipse se
extollens meliorem se aliis arbitratur, et inde se
jactat ita tamen ut non avertatur; aliquando in
opinione et opere, ut si aliquis se aestimat dignum
sedere juxta episcopum, et alicubi per ignorantiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.