PL 159, col. 613
De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
assideat ei; aliquando in voluntate et locutione, ut
cum aliquis volens episcopari, jactat inde se esse
dignum, licet sciat se esse indignum; aliquando
in voluntate et opere, ut cum aliquis in convivio
vult residere in superiori loco, et ibi se ingerit invitante
nullo, quamvis indignum se aestimet loco
tam alto; aliquando in locutione et opere, ut cum
praelatus aliquis aliquam in se fragilitatem videt,
ob quam, si honeste posset, ipsam praelationem desereret,
et tamen in verbis et actibus suis quamdam
extollentiam ostentat, ne ipsam ejus fragilitatem
quis animadvertat.
CAPUT XXIV. De quatuor triplicibus.
Quatuor autem sunt triplicia, quia aliquando de
lectatur homo in opinione, et voluntate et locutione,
ut cum dignum se praelatione aestimat, et eam vult,
et inde se jactat; aliquando in voluntate, locutione
et opere, ut cum ideo quia vult praelationem habere,
fingit verbo, et opere, et actu, dignum se esse,
quamvis sciat se indignum. Aliquando in locutione,
opere et opinione, ut cum aliquis, licet jactet dignum
se esse praelatione, et ea libentius agat quibus
dignus videatur esse, et hoc idem arbitretur de se,
non vult tamen praelationem habere, ut sanctior
judicetur esse. Aliquando autem in opere, opinione
et voluntate, ut cum praelatus subditos opprimit
immoderate, ut suam praelationem, qua dignum se
aestimat esse, quandiu vult possidere, sine ullo obstaculo
habere possit.
CAPUT XXV. De uno quadruplici.
Unum est quadruplex, quia plerumque se homo
attollit in opinione, voluntate, locutione et opere,
ut cum laude dignum se aestimat, et eam appetit:
et ipse se laudat, et quaedam magna operatur ut
laudem acquirat. Quindecim itaque sunt extollentiae
genera. quatuor simplicia, quae sunt mala; sex
duplicia, quae sunt pejora; quatuor triplicia,
quae sunt pessima; unum vero quadruplex, quod
caeteris omnibus pejus est; quanto enim in pluribus
homo extollitur, tanto extollentia ipsa pejoratur.
Item sciendum quia solius operis extollentia,
quae semper est per ignorantiam, est mala : solius
autem locutionis, pejor; solius vero opinionis, pessima;
solius autem voluntatis, omnibus aliis est pejor.
Stultum est enim cum aliqua vilis persona per ignorantiam
assidet juxta dignam; sed stultius est, cum
inde se jactat dignam; stultissimum vero, cum hac
se aestimat dignam; multo autem stultius est,
cum vult residere juxta eam, cum sciat se inde esse