PL 159, col. 617

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

cum eos non degustat, sed olfacit, quaerit et tractat.
Econtra aliquando in gustu, olfactu et tactu, ut
cum de eis nihil interrogat, sed tamen degustat,
olfacit et contrectat.
CAPUT XXXV. De quinque triplicibus.
Quinque vero sunt quadruplicia. Quia aliquando
est in visu, et verbo, et gustu, et olfactu, ut cum
aliquis deambulans in nundinis, has vel illas merces
considerat, cujus hae vel illae pretii sint, investigat
uvas, vel poma, vel alios fructus degustat, olfacit
piper, vel cymium, vel alia bene olentia; hoc totum
ea tantum faciens de causa, ut sciat quae vel qualia
sint ista vel illa. Aliquando in visu, et verbo, et
gustu, et tactu, ut cum supra dicta facit, excepto

quod nihil ibi olfacit, sed merces contrectans, volvit
et revolvit. Aliquando in visu, et verbo, et olfactu,
et tactu, ut cum ibi nihil degustat, sed alia facit
supra dicta. Aliquando in visu, et gustu, et olfactu,
et tactu, ut cum non inquirit cujus haec vel illa sint
pretii, sed caetera quae diximus facit. Aliquando in
verbo, et gustu, et olfactu, et tactu, ut cum non
est curiosus videre ea, quia saepius vidit talia, sed
caetera facit supradicta.
CAPUT XXXVI. De ultimo genere curiositatis.
Unum vero ex quinque partibus consistit, quia
aliquando est in visu, et verbo, et gustu, et olfactu,
et tactu, ut cum curiose ad haec vel ad illa oculos
convertit, et caetera omnia quae supra diximus facit.

Quadraginta itaque et quatuor curiositatis sunt
genera, e quibus octo sunt simplicia, quindecim
duplicia, quatuordecim triplicia, sex quadruplicia;
unum vero ex quinque partibus constat. Haec
autem tam multiplex curiositas, quam et exaltatio
et delectatio, de quibus superius diximus, omnes ex
propria voluntate nascuntur. Nisi enim homo prius
habuerit voluntatem delectandi, vel exaltandi, vel
investigandi curiose quae nulla sibi est utilitas scire,
nunquam delectabitur, vel extolletur, vel curiose
inutilia scrutabitur; sed tamen horum vitiorum
mala praecedit voluntas, sequuntur et ipsa, ita nascuntur
ex ea, ex his vero alia omnia. Ex delectatione
namque nascitur luxuria, adulterium, fornicatio,

immunditia, ventris ingluvies, ebrietas et alia
hujusmodi vitia. De exaltatione vero inanis gloria,
invidia, ira, tristitia, et avaritia, et alia similia. De
curiositate autem inquietudo, susurratio, detractio
et caetera alia. Omnia vero in familia propriae voluntatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.