PL 159, col. 618

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

existunt; et ex sese quaedam exercitum
magnum faciunt; illi voluntati, velut cuidam
dominae, obediunt.
CAPUT XXXVII. Similitudo inter propriam voluntatem, et adulteram reginam.
Propria namque voluntas est velut quaedam adultera
regina, quae se cuidam regi adultero conjunxit,
ex quo etiam tres filios habuit. Ex his vero tribus
tot alii filii et nepotes sunt geniti, ita multiplicati,
ut numerari non possint. Omnes autem in familia
illius regis et reginae consistunt, eorumque jussa
quisque suo modo perficiunt. Rex itaque cum
regina ista cuidam alii regi adversatur, collectoque
filiorum et nepotum exercitu, regnum illius aggressum

praedatur. Hic autem exercitus sic servos illius
regis invadit, ut aut plures plures, aut unus unum.
aut plures unum, aut unus plures aggrediatur.
Quoscunque vero devincere possunt, vinctos et
abductos in carcerem trudunt, exigentes ab eis
quantum nunquam persolvere possunt, sed omnibus
affecti miseriis, in carcere illo deficiunt. Haec autem
regina, propria est voluntas omnium inobedientium
domina. Quae ideo vocatur adultera, quia separatur
a Deo, cui esse deberet conjuncta; et diabolo
conjungitur, a quo deberet esse disjuncta. Ipse vero
diabolus idcirco rex dicitur et adulter, quia in hominibus
regnans per voluntatem propriam, animabus
eorum, Dei videlicet sponsis, abutitur. Cui se

postquam propria voluntas junxerit, ex illius semine,
id est perversa suggestione, tria principalia ejus
vitia, scilicet delectationem, extollentiam, curiositatem
concipit; et per quinque corporis sensus,
velut ea pariens, emittit. Ex his vero tribus tot alia
vitia nascuntur, sicque multiplicantur, ut absque
numero habeantur. Omnia vero ex familia diaboli
propriaeque voluntatis existunt; et ex seipsis quamdam
admirandam multitudinem reddunt. Diabolus itaque
propriaque voluntas Deo Regi regum adversatur; et
congregata vitiorum militia, regnum illius, scilicet
hunc mundum, aggredientes, praedantur. Haec autem
militia sic humanum genus invadit, ut aut
plura vitia plures homines, aut unum unum, aut
plura unum, aut unum plures, diversis modis accipiant.

Quemcunque vero superare possunt, mala
consuetudine ligatum in infernum detrudunt. Ubi ab
eo unumquodque vitium exigit quidquid unquam
per illud commisit. Quod quia nunquam persolvere
poterit, nec ei miseria unquam deerit.
CAPUT XXXVIII. Similitudo inter propriam voluntatem, et venenosam herbam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.