PL 159, col. 619

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Rursus propria voluntas cuidam herbae venenosae
atque mortiferae assimilatur; quam medicus
quidam peritissimus progeniei cujusdam, primis
scilicet parentibus, interdixit, comminans eis quia
si ex ea comederent, leprosi effecti procul
dubio interirent. At illi praeceptis ejus obedire noluerunt,
sed ex eadem herba comederunt; unde et
leprosi effecti, leprosos quoque filios genuerunt,
atque, ut medicus eis comminatus fuerat, mortui
sunt. Quorum filii, licet patres suos agnoverint herba
illa infirmatos fuisse et mortuos, seque ipsos lepra
percussos et mortuos, eamdem tamen herbam

super omnes alias diligunt, indeque cibos universos
suos condiunt. Mane quoque surgentes ex eadem
quasi pro medicamento accipiunt, sed et somnum
sero capturi, similiter faciunt. Hi igitur quam sint
dementes, omnis qui audit, advertere potest. Sed
nec minus dementantur, qui propria voluntate utuntur,
ipsa est etenim herba diaboli, venenosa suggestione
venenata, et omnibus ea utentibus pestifera.
Hanc Deus, qui nostris pie medetur peccatis,
primis humani generis parentibus interdixit, cum
eos comedere pomum sub mortis comminatione
prohibuit. Qui quia praeceptum ejus transgressi ex
eo comederunt, mox peccatores effecti, et in anima
mortui, postquam alios peccatores genuerunt, et
ipsi carne mortui sunt. Homines tamen eamdem

voluntatem prae caeteris diligunt, et eam immiscent
omnibus pene quae agunt. Nihil itaque istis dementius
qui nihil utuntur sua morte libentius.
CAPUT XXXIX. Ostensio quomodo propriae voluntati omnia vitia militent seu deserviant.
Huic denique propriae voluntati, postquam suam
in homine sedem constituerit, alia vitiorum genera
serviunt, quasi milites terras tenentes, alia
velut pro solidatis militantes. Illa etenim vitia
quasi terras tenentes, ei obediunt, quae pro seipsis
in hominibus consistunt, ut adulterium. Qui enim
adulteratur, hoc ea solum facit de causa, quia eum
vitium ipsum delectat. Illa vero serviunt ei, velut
militantes pro solidatis, quae sunt in homine, pro

aliis vitiis: ut cupiditas pretiosarum vestium pro
gloria inani. Nemo enim pretiosas vestes nisi ad
inanem gloriam quaerit. Item vitium aliquando huic,
aliquando illi vitio servit, ut avaritia aliquando
ventris ingluviei, aliquando exaltationi. Rursus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.