PL 159, col. 620

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

aliquando alterum alteri cedit, ut luxuria gloriae
inani. Aliquando enim luxuria repellitur, ne laus
concupita perdatur. Omnia vero, sive hoc, sive illo
modo, propriae voluntati diaboloque famulantur,
e quibus in homine tribus modis procreata nascuntur.
Diaboli enim suggestione, et carnis delectatione,
spiritusque consensu, unumquodque vitium
consummatur.
CAPUT XL. Similitudo inter suggestionem, delectationem, consensum et canem.
Ex his igitur tribus (suggestione videlicet, delectatione
et consensu) suggestio est velut canis ponderosus;
delectatio, ut levis et acer catulus; consensus
autem, quasi canis fortis et immensus. Ponderosus

etenim canis, cum quempiam juxta se
transeuntem audierit, semel vel bis post eum latrans,
statim quiescit, si tamen ille viam suam in
directum tenuerit. Si vero respiciens instigaverit
eum, canis quoque latrando, licet non mordeat,
insequitur eum. Catulus levis et acer, instat acriter;
et nisi cito percussus fuerit, acrius mordet. Fortis
vero canis et immensus, et fortiter instat; et nisi
magna vi obruatur, hominem strangulat. Quare
ponderosus canis non est respiciendus, catulus vero
mox repercutiendus, canis vero immensus viriliter
obruendus. Similiter autem si peccati suggestio
animum pulsat, qui ab amore praesentium tendit ad
aeterna, mox eum deserit, si intentionem suam tenuerit
firmiter. Si autem ad eam attendens in se

receperit, et cogitando quasi eam incitando revolverit,
et ipsa saepius eum infestat, quamvis non vulneret,
dum est suggestio sola. Sed si diutius eam
replicaverit, ponderosus canis in catulum transit,
id est suggestio in delectationem, quae acriter instat.
et nisi cito rejiciatur, animam vulnerat. Quare mox
ut venire coeperit, debet eam repellere anima sponsa
Christi, cogitans quia magna est ignominia illi ut
in ejus conspectu appareat foedata delectatione tam
turpi. Nisi eam repulerit delectationem, catulus
transit in immensum canem, id est delectatio in
consensum transit; qui arripiens animam, eam nisi
magna vi obruatur, occidit. Sed mox, ut coeperit
attentare, debet eum anima magna vi obruere,
id est immenso terrore mortis aeternae in se destruere.

Suggestioni ergo ne attendamus, delectationem
mox reprimamus, consensum fortiter obruamus.
Sicque cor nostrum studeamus custodire, ut
nec una superflua cogitatione diabolum illud
valeat violare.
CAPUT XLI. Similitudo inter cor humanum et molendinum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.