PL 159, col. 621

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Cor etenim nostrum simile est molendino semper
molenti, quod dominus quidam cuidam servo suo
custodiendum dedit, praecipiens ei ut suam tantum
annonam, videlicet frumentum, vel hordeum, vel
etiam avenam, in eo molat, et ex eodem quod
moluerit, ipse vivat. Verum illi servo quidam inimicatur,
qui huic molendino semper insidiatur; qui
si quando illud vacuum invenerit, aut arenam ibi
statim projicit quae illud dissipat, aut picem quae
conglutinat, aut aliquid quod foedat, aut paleam
quae tantum illud occupat. Servus igitur ille si
molendinum suum bene custodierit, dominique sui
tantum annonam in eo moluerit, munda ex eo farina

egreditur juxta genus annonae quae intus molitur.
Ex eodem autem quod moluerit, et domino suo
servit, sibique ipsi victum acquirit. Si vero inimicum
suum violare molendinum suum permiserit,
mala ex eo farina procedit, quia mala est annona
quam molit. Haec autem farina, et vehementer displicet
domino illi, nec servus ex ea sibi victum, sed
famem conquirit. Hoc itaque molendinum semper
aliquid molens, cor est humanum, assidue aliquid
cogitans. Hoc Deus unicuique homini servandum
tradidit, jubens ut in eo volvat illos tantum cogitatus
quos ipse suggerit. Quorum cogitatuum
alii ut frumentum, alii ut hordeum, alii ut avena
sunt. Puri quippe ut frumentum sunt, quos anima
replicat, cum in contemplatione posita pure de

Deo cogitat. Hi autem hordeo assimilantur
qui de virtute in virtutem, quasi per quosdam labores,
ascendere meditantur. Hi etenim, licet sint
boni, minus tamen superioribus sunt perfecti. Illi
vero sunt ut avena, quibus homo intendit sua deserere
vitia; boni namque sunt et isti, sed tamen
imperfectiores praedictis. Hos itaque omnes vult
Deus ut homo toto corde revolvat, et ex eisdem sibi
victum aeternum acquirat. Sed quia homini semper
adversatur diabolus, et semper insidiatur cordi illius,
quod si aliquando vacuum bonis cogitationibus
invenerit, statim replet, si potest, malis. Harum
autem malarum, aliae cor dissipant, ut irae et invidiae.
Aliae conglutinant et coinquinant, ut gastrimargiae
et luxuriae. Aliae tantum occupant, ut vanae

non nimis nocivae. Hic igitur homo, si cor suum
bene custodierit, sanctosque cogitatus in eo revolverit,
munda per os verba, velut per foramen molendini,
emittuntur; mundus per oculos visus, mundus
per aures auditus, mundus per os gustus, mundus
per nares odoratus, mundus per totum corpus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.