PL 159, col. 622

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

tactus, secundum genera cogitationum mundarum
quae intus volvuntur. Ex his autem cogitationibus
mundis, et Deo eas cogitando deseruit, et aeternam
sibi vitam acquirit; si vero diabolum cor suum
corrumpere permiserit, mox vitia per sensus progrediuntur,
juxta genera cogitationum malarum
quae intus volvuntur. Haec autem et Deo vehementer
displicent, nec homo ex eis victum sibi acquirit,
sed mortem. Cum enim ad finem quisque pervenerit,
quantum boni vel mali nunc moluerit, tantum
ad vitam vel mortem sibi praeparatum inveniet.
Verum sciendum quia horum molentium, id est
in hac vita laborantium, tria genera sunt.
CAPUT XLII. Similitudo inter molentes et laborantes.

Haec autem tria genera velut tres sunt homines,
de mane usque ad vesperam manu molentes.
Horum itaque primus quidquid molit in saccum
suscipit et abscondit. Alter vero partem capit, partem
in flumen negligentia cadere permittit, partem
vero ventus rapit. Tertius autem quidquid molit,
impetus fluminis secum tollit vel ventus dissolvit.
Veniente vespera, quando a labore cessatur, et fructus
laboris inquiritur, quid putas singulos habituros?
Qui farinam totam reservavit, totum laborem
suum bene recognovit. Qui vero partem collegit,
inde laetatus est quod habuit; inde autem moestus
est, quod vento aut in flumine amisit. Qui vero totum
amisit, eo tristior est. Flumen pro saeculi decursu
accipitur, vento vero gloria designatur inanis;

molendinum quod tota die molit, praesens labor hujus
saeculi, qui a mane usque ad vesperam nunquam
finit. Mane nobis erat quando nati fuimus,
vespera vero erit quando per mortis debitum hinc
transibimus. Tempus itaque praesens dies est quo
laborare debemus, unde in vespera vivamus. Et sicut
mola, circum circa ducta, ad eumdem semper locum
revertitur, sic labor iste singulis annis more
solito reiteratur. Modo namque aratur, seminatur,
metitur, panificatur, comeditur quod iterum ad idem
revertitur. In vespera ergo, quando dicetur: Voca
operarios, et redde illis mercedem suam [(Matth., XX,
8)] , laetabuntur justi, tota farina servata, id est vita
sua. Alii vero qui non eam totam servaverunt, in
hoc moesti erunt; laeti tamen, quod ex parte laboris

sui Deum recognoverunt. Verum alii qui omne tempus
suum in vanitate ponunt, et quod faciunt non
ab humana laude abscondunt, quasi omne studium
vitae suae in decursum fluminis projiciunt, farinamque
suam vento committunt; unde et in fine, pane
vitae aeternae carebunt. Vae illis!
CAPUT XLIII. Quod bonitas cujusque fidelis Deo et omnibus bonis sit utilis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.