PL 159, col. 623

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Eo diligentior ad studium bonitatis quilibet efficitur,
quo fructus uberior inde provenire probatur.
Sciendum itaque est quod bonitas cujusque omni
creaturae est utilis et bona, exceptis daemonibus et
damnatis hominibus. Deo etiam, qui nullius est indigens,
quadam ratione prodesse videtur. Hominibus
est utilis: quando enim ex vitae merito quis ad
aeternam beatitudinem pervenit, numerus electorum
incrementum accipit. Qui quanto amplius creverit,
tanto minus aeterna retributio exspectanda erit.
Nam cum numerus ille sanctorum completus fuerit,
retributio justorum mox accipienda erit,

tunc quidem in corporibus quam jam habent in animabus.
Si autem unusquisque fidelis, mox ut hanc
vitam deserit, corpore simul et anima aeternam beatitudinem
consequeretur, omnis qui hoc videret ejus
sequi sanctitatem compelleretur; itaque meritum
fidei quodammodo videretur evacuari. Bonis itaque
utilis est, his qui cum Deo sunt, quia eorum meritum
sua praesentia auget: et illis qui in praesenti
vita sunt, et adhuc futuri sunt, prodest, quia
locum in illo coetu beatorum implet, qui nullo modo
in fine vacuus esse potest. Facit etiam aliud; malitiam
perversorum siquidem exemplo suae bonitatis
restringit. Soli ac lunae bonus homo, caeterisque
creaturis est utilis, quia in consummatione
justorum commutabitur in melius quidquid est

omnium creaturarum. Sol quippe, sicut propheta
ait: Septempliciter lucebit, ut lux septem dierum; et
luna erit sicut sol [(Isai. XXX, 26)] . Aliae creaturae,
licet pulchrae sint, mutabuntur in melius, cum illas
Deus mutabit in statum exinde non commutandum.
Angelis quoque bonus homo utilis est, quia se omnibus
illis amicum facit. Qui enim mihi amicum
acquireret, qui me tanquam seipsum diligeret, et
quem ego tanquam meipsum amarem, magnas ei
gratias deberem. Quisquis ergo bonus studuerit
esse, in bonorum amicitiam transibit, ita ut unumquemque
tanquam seipsum amabit, et omnes eum
eodem modo charum habebunt. Tantus enim amor
tantaque concordia inerit omnibus, ut omnes amici

unius, sint amici et alterius. Qualiter autem bonus
etiam Deo sit utilis videamus. Omnipotens Deus
civitatem quamdam magnam et admodum spatiosam
ad suam gloriam aedificavit, quam copiosa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.